PL 169, col. 853
Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
eo quod in trium Evangelistarum scriptis, Matthaei
videlicet, Marci et Lucae, de humanitate ejus,
ac de his quae per hominem gessit, sufficiens sibi viderentur
habere testimonium. Cur hoc? Videlicet
dum esset in exsilio, irrumpentes in Ecclesiam haeretici,
quasi in destituta pastore ovilia, lupi, Marcion,
Cherintus, et Hebion, caeterique Antichristi, qui
Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem
fidei evangelicae, perversa maculaverant doctrina.
Igitur « post se vocem magnam tanquam tubae
audivit, » quia futurum erat, ut magnopere compelleretur
a jam dictis Asiae pene omnibus episcopis
quatenus velut in bellum consurgens, perfidis obviaret
haereticis, et gladio correpto Verbi Dei, defenderet
terminos Ecclesiae fidei. Vehementem illam, qua
compellendus erat, omnium intentionem, per magnam
vocem intelligimus. Simul quia veritas fidei
non angulos amat, non in occulto, sed palam omni
mundo loqui desiderat, recte non per qualemcunque
vocem sed per vocem tubae magnam, id quod jam dictum
est, significari decebat. Quod vides, inquit,
scribe. » Hoc est dicere: « Omnes episcopos Asiae.
O Joannes dilecte Jesu Christi, qui supra pectus ejus
recumbens, Evangelicae veritatis fluenta de ipso sacro
Dominici pectoris fonte potasti [(Joan. XIII)] , quoniam
Marcion, Cherintus, et Hebion, caeterique Antichristi,
te absente, te exsulante, irruperunt in Ecclesiam, et
simplicitatem fidei evangelicae perversa maculaverunt
doctrina, Christum fuisse negantes ante Mariam;
caeteri autem Evangelistae, videlicet Matthaeus,
Marcus et Lucas de humanitate ejus, sufficiens scriptis
firmaverunt testimonium, tu de antiquitate divinitatis
ejus, quod vides, quod nosti, quod tenes,
Evangelico stylo scribe, et scripto tuo cunctas haereticorum
tenebras, patefacta veritatis luce dispelle.
« Et mitte septem Ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso,
et Smyrnae, et Pergamo, et Thiatirae, et Sardis,
Philadelphiae, et Laodiciae. » Mitte septem Ecclesiis,
id est, trade universae Ecclesiae, quae per totum
mundum diffusa est, ordinata et confirmata sancto
Spiritu septiformi. Nam Asiae quidem minoris septem
sunt civitates metropolitanae, quarum caput Ephesus
est. Verumtamen quod loquitur septem Ecclesiis
Asiae, 361 utique omni Ecclesiae dicit, quae cum
una sit, septenario numero comprehenditur, quo
saepe solet universitas designari. Specialiter quidem
septem illis Asiae Ecclesiis suam prophetiam dirigit,
quibus eum praedicatorem divina gratia praeposuit,
sed nihilominus universali Ecclesiae tradere ista cupit,
quae sibi revelata novit esse, pro communi omnium
profectu, cum sine exceptione dicat: « Beatus
qui legit et audit verba prophetiae hujus. » Sequitur:
« Et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur
mecum. » Rogantibus Joannem, ut supra dictum,
episcopis Asiae, de coaeterna Patri Divinitate Christi,
altius sermonem facere, ipse quid fecit? Nimirum
ad orationem jejuniumque conversus est, non aliter
se facturum respondens, nisi in dicto jejunio omnes
in commune Dominum precarentur, ut ipse digna