PL 169, col. 854
Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
scribere posset. Hoc fecit, imo cum haec videret ipse
facturus erat. Recte igitur, « et conversus sum, inquit,
ut viderem vocem quae loquebatur mecum. »
Qui enim quodammodo in coelum ascendere, et latentem
illic Divinitatem hominibus demonstrare rogatus
ad orationem et jejunia confugit sollicitus,
suamque fragilitatem suspectus, recte converti vel
conversus esse dicitur, ut videat vocem quae secum
loquitur, id est, ut dono gratiae supernae obtineat
quod effari postulatur, et quod ostendere sive conscribere
ipse prior videre vel scire mereatur.
« Et conversus vidi septem candelabra aurea, et
in medio septem candelabrorum aureorum, similem
Filio hominis, vestitum podere, et praecinctum ad
mamillas zona aurea. » Et hoc ita deinceps factum
est. Conversus enim, ut jam dictum est, ad orationes
et jejunia, simulque indictum jejunium celebrante
Ecclesia, vidit revelante sancto Spiritu, qualia de
Christi divinitate scribere dignum erat, quae et
praesens pulcherrime designat littera, sensu aureo,
superficie tota argentea. « Et vidi, inquit, septem
candelabra aurea. Septem candelabra, septem Ecclesiae
sunt. » Ergo sicut septem Ecclesiae sunt et
tamen una est Ecclesia, sic septem candelabra unum
candelabrum sunt. De quo videlicet candelabro, ipse
Dominus loquitur in Evangelio: « Nemo accendit
lucernam, et in abscondito ponit, neque sub modio,
sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen
videant [(Matth. VI)] . » Hoc nimirum contra invidiam
loquebatur Judaicam, quibus ante haec dicta significaverat
per similitudinem Ninivitarum [(Luc. XI)] ,
suam gentibus gloriam fore declarandam, ipsisque
videlicet Judaeis, oculum nequam habentibus, id est
invidentibus et invidendo pereuntibus, gentes acturas
esse poenitentiam. Dixerat enim: « Viri Ninivitae
surgent in judicio cum generatione ista, et
condemnabunt illam, quia poenitentiam egerunt ad
praedicationem Jonae; et ecce plus quam Jonas hic [(Matth. XII)] .
» Et est subintelligendum, sicut viri
Ninivitae poenitentiam egerunt ad praedicationem sive
signum Jonae, qui fuit in ventre ceti tribus diebus
et tribus noctibus [(Luc. XI)] , sic gentes poenitentiam
agent ad praedicationem meam, sive signum meum,
postquam fuero in corde terrae tribus diebus et tribus
noctibus, et perinde surgent in judicio cum generatione
hac, et condemnabunt eam. Quaeritis cur ita
fiat? Videlicet quia ego lucerna sum: Et sicut lucerna
idcirco accenditur, non ut in abscondito, sed
super candelabrum ponatur, sic ego idcirco veni in
hunc mundum, ut lumine meo gentes illuminentur [(Joan. XIII)] .
Igitur quod est secundum evangelicae
veritatis rationem, lucernam poni debere, vel positam
esse super candelabrum unum, hoc est, secundum
hanc revelationem, Filium hominis conspici in
medio septem candelabrorum aureorum, scilicet
Christum, de quo dixit Simeon: « Lumen ad revelationem
gentium [(Luc. II)] ; » jam tunc, cum hoc
mysterium videret Joannes, prolatum fuisse ad gloriam
omnium Ecclesiarum. Septem namque candelabra,