PL 17, col. 1057

Acta S. Sebastiani (Auctor incertus), J. P. Migne · De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne

Hoc tu dum levaveris perduces ad catacumbas et
sepelies in initio cryptae juxta vestigia Apostolorum.
89.
Tunc B. Lucina ipsa per se cum servis suis
medio noctis abiit, et levans eum posuit in pavone
suo, et perduxit ad locum, ubi ipse imperaverat, et
cum omni diligentia sepelivit. Ipsa autem sancta
Lucina per XXX dies a loco sancto ipso non discessit.

Apostolica vox clamat per orbem, charissime, atque
in procinctu fidei positis ne securitate torpeant, dicit:
Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem
patientur. Verum quia hoc tempore Christianitas
etiam in suis principibus jam religiosa est,
jamque fidelibus desunt pie viventibus in Christo
Jesu vincula, verbera, flagra, carceres, equulei,
cruces, et si qua sunt alia diversa tormentorum genera:
quomodo verum erit (dicet quis) quod per
Apostolum sonuit, ut omnes pie viventes persecutionem
patiantur? An forte pacis tempore nemo vult
pie vivere in Christo Jesu, et ideo desunt ista? Quis
hoc modo vel decipiens dixerit? In hac ergo Apostoli

sententia non specialis quorumdam, sed generalis
omnium persecutio debet intelligi. Et quoniam sunt
multi intra sinum matris Ecclesiae constituti, qui pie
viventes in Christo, contumeliis afficiuntur, ac amarulentis
opprobriis, injuriis, irrisionibusque lacessuntur:
istane est illa generalis, inquiet, persecutio,
quam Apostolus omnes pie viventes in Christo
pati descripsit? Verum non istam facile dixerim:
cum sint quidam in Ecclesia adeo devoti, quibus
nemo pravorum audeat in faciem derogare. Alia
ergo ex Apostoli verbis intelligenda est persecutio
immanior et magis noxia, quam non mortalis intorquet
severitas, sed vitiorum gignit adversitas. Dum
enim contra humilitatem, superbia; contra Domini

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.