PL 17, col. 1062
De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne
sunt in homine, propterea non est amanda Dei
imago in homine? Immo Christus, qui in cruce positus
inimicos suos dilexit, et pro eis oravit, ante
crucis tormentum discipulos admonuit, dicens:
Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos
oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus
vos: ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis
est [(Luc. XXIII; Matt. V)] . Quod ante et per Salomonem
dictum fuerat, sic enim legitur: Si esurit inimicus
tuus, ciba illum: si sitit, da bibere ei, hoc
enim faciens, carbones ignis accumulabis super caput
ejus, at Dominus retribuet tibi bona [(Prov. XXV)] .
Huic sententiae Apostolus ex spiritu Christi, cujus
sensum habebat, subjungit dicens: Noli vinci a
malo, sed vince in bono malum [(I Cor. I)] . Quod
contra de his qui fratres odisse noscuntur, per
Joannem dicitur [(Rom. XII)] : Qui odit fratrem suum,
homicida est [(I Joan. III)] . Et scitis quod omnis homicida
non habet vitam aeternam in se manentem.
Et rursum: Qui odit fratrem suum, in tenebris est,
et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam
tenebrae obcaecaverunt oculos ejus [(I Joan. II)] . At
inquis: Sufficit mihi quod amantes me diligo. Sed
Dominus contra ait: Si diligitis eos qui vos diligunt,
quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc
faciunt [(Matt. V)] ? Quid tu, homo, ad hoc iterum objicere
vales? Certe qui odit fratrem suum, manet in
morte, et qui diligit, in Deo manet, et Deus in eo [(I Joan. IV)] .
Omnem ergo amaritudinem fellis evome,
et quoquo pacto valueris, charitatis dulcedinem
sume. Nihil enim illa suavius, nihil in vita beatius,
sicut scriptum est: Odium suscitabit contentionem:
omnes autem non contendentes operiet amicitia [(Prov. X)] .
Immo et Deo nos illa conformare contendit:
ideo Joannes evangelista hoc affirmans ait:
Deus charitas est [(I Joan. IV)] . Et egregius praedicator
Paulus: Charitas Dei diffusa est in cordibus
nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [(Rom. V)] .
Unde nec immerito charitas delictorum
facinora tegere dicitur, sicut scriptum est: Universa
delicta operit charitas [(I Pet. IV)] .
CAPUT VIII. Detractio dicit:
Quis potest sustinere, quis silentio tegere, quanta
iste vel ille prava committit, nisi forte qui consentit?
At justa correptio respondet:
Nec tacenda sunt mala proximi, nec consentienda:
sed charitate fraterna proximus in faciem redarguendus
est, non autem clanculum detrahendus.
Quod si a quopiam objicitur, idcirco se fratrem coram
oculis increpare nolle, ne exasperatus non solum
non proficiat, sed magis ex correptione scandalum
sumat, occurrit Scriptura divina, et versa
vice magis detractionem scandalum esse denuntiat,
dicens: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas,
et adversus filium matris tuae ponebas scandalum [(Psal. XLIX)] .
Magis enim scandalum sumit qui sibi
detrahentem intelligit, quam qui se corripientem