PL 17, col. 1065

De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne

nocet, minusque proficit: immo saepius contingit,
ut etiam charitatis correptionem exacerbati
spernant, et contra salutaria verba despectionis
emittant jacula. Quod per Sapientem cavetur dum
dicit: Qui arguit derisorem, ipse sibi facit injuriam [(Prov. IX)] .
Econtra vero de illo qui per increpationem
proficit, dicit: Argue sapientem, et diliget te [(Ibid.)] .
Idcirco scriptum est: Fili, in mansuetudine
tua honora animam tuam [(Eccl. X)] ; et Apostolus
inquit: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto,
vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi
in spiritu lenitatis [(Galat. 6)] , et idem apostolus episcopos
docens ait: Ut ostendant se mansuetos ad
omnes [(II Tim. II)] .
CAPUT XI. Tumor dicit:

Testem habes Deum in coelis, non tibi sit curae
quid de te suspicentur homines in terris.
Sed humilis dejectio respondet:
Non est danda occasio detrahendi, non susurrandi
suspicio: sed si adsunt, detractoribus tua
facta ut corrigantur manifestanda: aut certe si
desunt, humili protestatione dissimulanda sunt. Quoniam
Apostolus admonet, nullam occasionem dare
adversario maledicti gratia [(I Tim. V)] . Quod etiam
in illis detestatus est, qui Christiano nomine censiti,
in idolio recumbebant, et quamquam ipsi idolum
pro nihilo ducentes, immolata quasi innoxios cibos
sumerent, infirmas tamen fratrum conscientias per
hoc factum ad nefandos idolorum ritus trahebant
[(I Cor. VIII)] .
Idcirco inquit: Sine offensione estote
Judaeis et gentibus, et Ecclesiae Dei [(Ibid.)] .
CAPUT XII. Tristitia dicit:
Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala a proximo
sustineas? Perpende quo animi moerore omnes
intuendi sint, qui in tanto contra te amaritudinis
felle versantur.
Sed spirituale gaudium respondet:
Geminam esse tristitiam novi, immo duas cordis
tristitias expertus sum: unam scilicet quae salutem
operatur [(II Cor. VII)] , alteram vero quae machinatur
perniciem: unam quae ad poenitentiam trahit, alteram
quae ad desperationem perducit. Tu quidem

unam ex illis dignoscere videris, sed illam quae
mortem omnino operatur. Non est igitur in his quae
suades contristandum, sed econtra magis gaudendum
in his quae necdum intelligis. Unde et Dominus
perennis dator gaudii dixit: Cum persecuti vos
fuerint homines, et dixerint omne malum adversum
vos, mentientes propter me, gaudete in illa die, et
exsultate: ecce enim merces vestra multa est in
coelis [(Matth. V)] . Memento quia apostoli, nostrae religionis
culmina, ibant gaudentes a conspectu concilii,
quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam
pati [(Act. V)] . Nullus ergo in afflictionibus
moeroris locus esse debet, cum eis tanta laetitiae
exuberantia succedat.
CAPUT XIII. Torpor vel ignavia dicit:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.