PL 17, col. 1066

De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne

Continuae lectioni ac diuturno Scripturarum studio
semper insistis? Oculorum ophthalmiam vel lippitudinem
incurres. Si indesinenter lacrymas fundis,
ipsum etiam oculorum lumen amittes. Si, protelatis
vigiliis, psalmorum pensum persolvis, capitis insaniam
incides. Si quotidiano labore te conficis, ad
opus spiritale quando consurges?
Sed industria, indefessaque virtus respondet:
Quid tibi, o homo, ad bona perficienda tam longa
temporum proponis spatia? Numquid scis si crastina
vivas die? immo etiam si vel unam in hac vita
peragas horam [(Jacob. IV)] ? An forte mente excidit
quod Salvator in Evangelio dicit: Vigilate, quia

nescitis diem neque horam [(Matth. XXV)] ? Quapropter
discute torporis inertiam, semperque memento
quia regnum coelorum non tepidi, non molles, non
desides, sed violenti, vimque facientes, ut inquit
Salvator, diripiunt illud [(Matth. XI)] .
CAPUT XIV. Evagatio inquieta dicit:
Si Deum esse ubique credis, cur unum singulariter
locum, quo tanta mala perpetrantur, custodis,
et non potius ad alia transis?
Stabilitas vero respondet:
Si ita est ut asseris, quia ubique esse Deum fateris,
ergo nec iste locus deserendus est, quem fugere
appetis: quia et in ipso Deus est. Verum, inquies,
meliorem inquiro, meliorem invenio. Sed respondeo:

Numquid meliorem, aut saltem qualem diabolus
et angelus ejus atque homo perdidit, invenies locum?
Memor esto itaque quia primus angelus de
coelo corruit (sic namque scriptum legitur [(Luc. X)] :
Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem),
et primus homo de paradiso expulsus ad aerumnam
hujus saeculi devenit [(Gen. III)] . Attende quia Lot
exercitio malorum probatus, inter Sodomitas sanctus
fuit [(Genes. XIX)] : in monte vero securitate torpens,
inebriatus cum filiabus peccavit [(Ibid.)] . Hoc
vagationis taedium adhuc alteram speciem addit,
dum quosdam etiam in suo exercitio perseverantes
a spiritualibus retrahit, vel terrenis negotiis implicat,
vel rebus vilissimis satagit occupare: contra dictum
Apostoli agens, qui ait: Nemo militans Deo,

implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui
se probavit [(II Tim. II)] , et rursum: Sine intermissione
orate, in omnibus gratias agite [(I Thess. V)] .
CAPUT XV. Desperatio dicit:
Quae et quanta in Deum et in animam tuam commisisti,
quam gravia crimina, quam innumera delicta,
et in melius nec jam vitam mutasti, nec conversationem
utiliter hactenus correxisti. Ecce enim, ut
cernis, mala semper consuetudine obligatus teneris.
Conaris exsurgere, sed peccatorum pondere praegravatus
relaberis. Quid ergo tibi agendum, quando
de praeteritis certa damnatio imminet, de praesentibus
emendatio nulla succurrit, nisi ut non omittas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.