PL 17, col. 194
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
semper fuisse declaratur; ut ante saecula praedestinata
in gloriam nostram dicatur, qui credimus. Praescius
enim Deus errores futuros in mundo, quem
erat facturus, hoc decrevit ad confusionem illorum,
qui sibi stultitiam sapientiam facturi erant: ad nostram
autem gloriam, qui credituri eramus, et credimus.
[(Vers. 8.)] Quam nemo principum hujus saeculi cognovit;
si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis
crucifixissent. Principes hujus saeculi non solum
homines accipiendos Judaeorum ac Romanorum:
sed et hos principes ac potestates, quos supra dixit,
ad quos vere pertinet dictum hoc, adversus quos
nobis colluctatio est spiritalis nequitiae in coelestibus;
quia consilio ac voluntate illorum crucifixus est
Christus [(Ephes. VI, 12)] . Denique post tentationes diabolus recessit,
ait, usque ad tempus [(Luc. IV, 13)]
.
Et ipse Dominus: Princeps, inquit, hujus mundi venit,
et in me invenit nihil [(Joan. XIV, 30)]
. Principes
ergo hujus saeculi per ignorantiam Dominum majestatis
crucifixerunt; nam Judaeorum principes, quomodo
principes hujus saeculi possunt intelligi, qui
erant subjecti regno Romano? Et neque Romanorum
principes crucifixerunt Christum; quippe cum
dixerit Pilatus: Nullam causam mortis invenio in eo [(Joan. XIX, 4)]
.
Unde et manus lavit, dicens Judaeis: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis
[(Matth. XXVII, 24)]
.
Hi ergo principes crucifixerunt
Christum Dominum, quos triumphavit libere in semetipso [(Coloss. II, 15)] ;
quamvis dicat Marcus evangelista
de daemonibus: Sciebant enim Christum ipsum
esse Jesum [(Marc. I, 34)]
. Scierunt quidem ipsum
esse, sed qui in Lege promissus erat: mysterium
tamen ejus, quo Filius Dei est, nesciebant. Hoc etiam
et Petrus apostolus ad populum Judaicum dixit: Scio, fratres, quia per ignorantiam egistis hoc malum,
et sicut principes vestri
[(Actor. III, 17)]
, non tamen
saeculi. Si ergo per ignorantiam servi occiderunt
Dominum, peccatum eis ascribi non debet. Sed non
licet hoc ignorare. Et quamvis Dominum esse nescierint,
nescii tamen non erant quia rem impiam
faciebant. Dominus tamen majestatis crucifixus dicitur,
cum mori nesciat: sed quia Verbum caro factum
est, id est, Dei Filius incarnatus homo factus est,
ipsi ascripta est mors; quia Judaei non utique carnem
persecuti sunt, sed eum qui operabatur per carnem;
ac per hoc quamvis Dominus majestatis mortem
ignoret, quantum tamen ad Judaeorum votum pertinet,
et ad principum hujus saeculi, Dominum occiderunt
in carne.
[(Vers. 9.)] Sed sicut scriptum est: Quod oculus non
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit,
quae praeparavit Deus diligentibus eum. Hoc est scriptum