PL 17, col. 195

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

est in Apocalypsi Heliae in apocryphis. Per
hoc exemplum inopinatam rem factam dicit, et quae
non solum in humanum sensum non caderet, sed et
coelestes potentias lateret, Dei scilicet Filium 119
incarnatum; ut quod supra dixerat, firmaret, quia si
principes hujus saeculi Deum hominem factum non
intellexerunt, quanto magis homines! Sed si verba
offendiculum vel scandalum faciebant; virtutibus
tamen et signis fides non debuerat denegari. Infirmitati
enim et ignorantiae humanae virtus debuerat
praeponi, et credi quod humanae rationi impossibile
videbatur; ideoque diligentibus Deum, id est, credentibus
praeparavit donum hoc.
[(Vers. 10.)] Nobis vero revelavit Deus per Spiritum
suum. Et quia principes saeculi hoc ignorabant, Deus

hoc per Spiritum suum revelavit credentibus; quia
res Dei non potest sine Spiritu Dei addisci. Nam non
solum hominibus sacramentum istud missum se dicit
declarare, sed et principibus et potestatibus in coelestibus,
qui Dominum crucifixerunt; ut hoc praedicante
in terris, discant qui sunt in carnalibus coelis,
qui degunt sub elementis firmamenti. Hic ergo singularis
apostolus est, qui hanc gratiam consecutus
est; quia Trinitatis mysterium a nullo sic potuit explanari:
unde et vas electionis divino judicio vocitatus
est [(Act. IX, 15)] .
Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
Quia enim de Deo est hic Spiritus, omnia novit. Dei
profunda autem ideo ait, quia omnem virtutem et
praescientiam ejus novit: quod omnino creaturae

impossibile est.
[(Vers. 11.)] Quis enim scit hominum ea, quae sunt
hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Manifestum
est cogitationes nostras a nullo sciri, nisi ab
animo nostro, quem spiritum dixit. Denique in
Evangelio inter caetera sic ait: Et spiritus ejus reversus
est ad illam [(Luc. VIII, 55)]
.
Sic et quae Dei sunt, nemo novit, nisi Spiritus Dei.
Hic Spiritus Dei docuit nos, quod scit naturaliter,
non doctus; et docuit nos de mysterio Christi; quia
non solum Spiritus Dei est, sed et Christi.
[(Vers. 12.)] Nos non autem spiritum hujus mundi accepimus;
sed Spiritum qui ex Deo est. Hinc scimus quia
Spiritum, qui de Deo est, accepimus, quia mundi
spiritus non potest scire, quae ab hoc nobis insinuata

sunt. Spiritus tamen mundi hic est, per quem arripiuntur
fanatici, qui sine Deo sunt; est enim inter
mundanos spiritus potior; unde solet conjecturis,
quae mundi sunt divinare, quem pythonem appellant.
Hic est qui per verisimilia fallitur et fallit: hic est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.