PL 17, col. 196
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
qui per Sibyllam locutus est, sensum nostrum secutus,
locum volens inter coelestes habere.
Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Quia enim
Dei Spiritus datus est nobis, scimus quae a Deo donata
sunt nobis. Non enim haec possemus scire, si
mundi spiritum haberemus; quia non potest mundi
scire spiritus. Sensum enim Dei nemo novit, nisi qui
de Deo est, Spiritus Dei; inferiora enim non possunt
superiorum scire consilium, neque creatura conditoris
sui dignoscere voluntatem.
[(Vers. 13, 14.)] Quae et loquimur. Ut hinc manifestum
sit scire nos quae a Deo nobis donata sunt; quia
haec et loquimur, ut et alii discant per doctrinam
spiritalem. Praedicatoribus enim, id est, apostolis
insinuata divinitus sunt, quae traderent populis, et
addiscerent principes hujus saeculi quid admisissent
mali.
Non in doctrina verborum humanae sapientiae, sed
in doctrina spiritus; verba enim humanae sapientiae
hunc sensum non vident, neque litteraturae studiis
apprehenditur: sed per fidem spiritali ratione concipitur,
dicente Esaia propheta: Nisi credideritis,
neque intelligetis [(Esai. VII, 9)]
. Naturali enim magis
lege, quam cursu siderum, et calculis signorum,
quae in firmamento denotantur, addiscitur. Denique
credentes non humanis verbis, sed naturae suae vident
congruere, quod credunt; opus enim agnoscit
opificem: ideoque Evangelium animis nostris loquitur
spiritalia, excitans illos ad cognitionem sui Creatoris.
Spiritalibus spiritalia comparantes. Hoc est, iis qui
mundanam prudentiam refutant, spiritalem efficaciam
tradere, quae mysterio fidei continetur, ad illuminandum
sensus benevolorum hominum; credentes
enim quae mundi sapientia stulta judicat, spiritales
sunt.
Animalis autem homo non percipit ea, quae sunt
Spiritus Dei nescit; stultitia enim est illi. Pecoribus
enim similis 120 sensum suum in terram deprimit;
ideoque non assequitur nisi quae videt: nec putat aliquid
posse fieri, quam quomodo scit. Ideo quidquid
aliter audit, quam novit, stultum judicat; nihil enim
existimat posse fieri sine commixtione. Unde ridet
audiens Deum Filium genuisse, quem scit simplicem
et incorporeum: et Virginem peperisse, et resoluta
corpora rursum revocari ad vitam; cum haec magis
ad laudem Dei proficiant, ut credatur fecisse,
cujus operis ratio investigari non possit; Deus est
enim, qui fecit. Imbecillitas enim humana stultum
putat, quod scientia sua non concludit; cum hoc