PL 17, col. 198

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

spiritalis, unicuique secundum vires suas tradebat;
ne per imperfectionem et imperitiam quis de rebus
spiritalibus scandalum pateretur.
[(Vers. 2.)] Nondum enim poteratis. Ostendit aperte
non illos debuisse audire, quae confirmatis dicenda
sunt.
Sed neque nunc potestis; adhuc enim carnales estis.
Hic valde arguit temeritatem illorum, qui querebantur
dudum se non audisse spiritalia; cum adhuc
indigni essent audire. Pseudoapostoli enim promiscue
omnibus uno atque eodem genere tradebant, nullius
personam discernentes; ut acceptabiles fierent per
hypocrisin commendati: cum constet Dominum et
auctorem nostrum Christum aliter populis, aliter
discipulis interfatum, et inter ipsos apostolos fuisse

distantiam; tribus etenim discipulis gloriam suam
in monte ostendit, dicens illis ut tacerent visum,
quamdiu a mortuis resurgeret [(Matth. XVII, 9)] .
121
[(Vers. 3.)] Cum enim in vobis aemulationes et contentiones
sint, nonne carnales estis, et secundum hominem
ambulatis? Indignitatis causam ostendit; quia qui de
homine sperat auxilium, carnalis est. Qui autem.
spreta humanitate, de Deo sperat, spiritalis est; quia
Deus spiritus est.
[(Vers. 4.)] Cum enim quis dicat: Ego sum Pauli;
alius autem: Ego Apollo; nonne homines estis? Sicut
enim gloriantes in Deo, et de ipso omnem gratiam
sperantes, dii dicuntur, a Deo adoptati; ita et in
homine gloriantes, et homines et carnales dicuntur,
sententia Dei conclusi, qui ait: Ego dixi, dii estis;

vos autem sicut homines moriemini [(Psal. LXXXI, 6)]
.
A sua ergo persona incipit; ne forte putaretur per
invidiam magis personas illorum destruere, ostendens
magnum errorem et ad Dei contumeliam pertinere,
quando Deo praedicato, gloria datur hominibus.
Quid ergo minus est a gentilitate, dum adhuc
aliquid de hominibus speratur?
[(Vers. 5.)] Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus?
Ministri ejus, cui credidistis. Ut quia ministri
sunt, spes in his non sit, sed in Deo, cujus ministri
sunt. Illi enim gratiarum actio deferenda est, cujus
donum est; hi vero servi, quos etiam invitos oportet
dispensare. Numquid non Moyses coactus est ire
ad Pharaonem; et Jonas invitus missus est praedicare
Ninivitis, et Ananias contradicens missus est

Saulo manum imponere?
Et unicuique sicut Dominus dedit: id est, sicut voluit,
et scivit, divisit singulis officia ministerii.
[(Vers. 6.)] Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus
incrementum dedit. Plantare est evangelizare, et ad
fidem attrahere: rigare vero, baptizare solemnibus
verbis: peccata autem dimittere, et Spiritum
dare, Dei solius. Si ergo effectum salutis Deus dat,
nulla gloria in hac re hominis est [(Act. II, 4)] .
Scimus enim et Spiritum sanctum sine manus impositione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.