PL 17, col. 199
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
datum a Deo [(Act. X, 4)] , et non baptizatum
consecutum remissionem peccatorum. Numquid
non hic invisibiliter baptizatus est, quando
donum baptismatis consecutus est?
[(Vers. 7.)] Itaque neque qui plantat, est aliquid;
neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus. Et
plantata enim solent emori, et rigata ad effectum
fecunditatis minime pervenire, nisi det Deus vegetam
vitam. Quantum ergo ad honorificentiam Dei
pertinet, nihil est homo: quantum autem ad ministerium
pertinet, necessarius est; ut honorificetur
quasi servus, non ut aliquid de illo speretur ad
injuriam Dei.
[(Vers. 8.)] Qui enim plantat, et qui rigat, unum
sunt. Unum sunt, quia ambo mercenarii sunt;
quamvis diversa sint illorum officia. Unusquisque
autem propriam mercedem accipiet secundum suum
laborem. Quamvis enim unum sint, sed quia major
est, qui evangelizat, quam qui baptizat; ideo discrevit
mercedes illorum; et non solum ad hoc, sed
ad doctrinae sinceritatem pertinet: ut majori mercede
sit dignus, qui inviolatam tradit doctrinam.
[(Vers. 9.)] Dei enim sumus operis participes:
Dei cultura, Dei aedificatio estis. Hoc ad apostolorum
personam pertinet, quos constat Dei esse adjutores;
quia vicarii sunt Christi.
[(Vers. 10.)] Secundum gratiam Dei, quae data est
mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. Gratiam
sibi datam dicit, ut dignus esset praedicare
Evangelium; ut et hoc Dei esse ostenderet, non
hominis. Secundum hanc itaque gratiam, ut sapientem
architectum fundamentum se dicit posuisse.
Sapiens architectus est, qui juxta disciplinam auctoris
collocat fundamentum, id est, qui secundum
traditionem Salvatoris evangelizat.
Alius autem superaedificat. Superaedificia sunt, quae
post praedicationem apostolorum a supervenientibus
traduntur aut malis aut bonis doctoribus.
Unusquisque autem videat, quemadmodum superaedificet,
id est, ut superaedificia congruant fundamento;
ne si obliqua fuerint et frivola, ruinam faciant,
manente incolumi fundamento; quia si male
docuerit, Christi nomen permanet, quod est fundamentum:
doctrina autem mala peribit, sicut dicit
Dominus: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater
meus coelestis, eradicabitur [(Matth. XV, 13)]
.
[(Vers. 11.)] Fundamentum enim aliud nemo potest
ponere praeter id quod positum est, quod 122 est Christus
Jesus. Ideo nemo potest ponere aliud fundamentum,
quia quamvis haeretici sint aliqui, non tamen docent,
nisi sub Christi nomine. Aliter enim commenta
erroris commendare non possunt, nisi interposito
Salvatoris nomine praedicent; ut res contrarias et