PL 17, col. 200
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
absurdas nominis dignitas faciat acceptabiles.
[(Vers. 12.)] Si quis autem superaedificat supra fundamentum
hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos.
Lapides pretiosi sunt, quos non corrumpit ignis.
Tria genera posuit praeclara in mundo, in quibus
bonam doctrinam significavit, Ligna, fenum, stipulam:
tria alia genera posuit, sed frivola. In his corrupta
et vana doctrina designata dignoscitur.
[(Vers. 13.)] Qui facit hoc opus, manifestus erit;
dies enim declarabit, quia in igne revelabitur. Hoc
est, mala doctrina in igne omnibus apparebit; nunc
enim quosdam fallit. Et uniuscujusque opus quale sit,
ignis probabit. Quia enim per ignem examinatio fiet,
si in aliquo non invenerit, quod exurat, manifestat
illum bonum fuisse doctorem; mala enim et adultera
doctrina idcirco in ligno, feno, et stipula significata
est, ut ostenderetur ignis esse esca.
[(Vers. 14.)] Si cujus opus manserit, quod superaedificaverit;
mercedem accipiet. Cum enim nihil in illo
sordis inventum fuerit pravae doctrinae, ut in bono
auro; ita erit ut tres fratres in camino ignis [(Dan.
III, 23)] , mercedem vitam aeternam cum gloria accepturus;
quia sicut aurum et argentum, et lapides,
quos ignis non consumit: ita et bonus magister incorruptibilis
permanebit.
[(Vers. 15.)] Si cujus opus arserit, detrimentum patietur.
Opus quod ardere dicitur, mala doctrina est,
quae interibit. Cuncta enim mala peribunt, sicut iter
impiorum; quia non sunt substantiae, sed asseverationes
perversae. Damnum autem pati est poenas perpeti.
Quis enim in poena positus, jacturam non facit?
Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
Salvum illum futurum dixit; quia non interibit substantia,
qua constat, sicut et doctrina mala peribit;
quia accidens causa est. Ideo autem dixit: sic tamen
quasi per ignem; ut salus haec non sine poena sit,
quia non dixit: Salvus erit per ignem; ut merito
suo ab igni non combustus, salvus fiat examinatus
per ignem; sed cum dicit: Sic tamen quasi per ignem,
ostendit salvum illum quidem futurum, sed poenas
ignis passurum; ut per ignem purgatus fiat salvus,
et non sicut perfidi aeterno igne in perpetuum torqueatur:
ut ex aliqua parte operae pretium sit credidisse
in Christum. Semper enim crubescat necesse est, qui
se videt falsum defendisse pro vero: et simili modo
semper fiduciam habebit Dei; qui abjecto falso, secutus
est verum; et spreta impietate, succubuit
pietati. Extra catholicam enim quidquid est, contrarium
est.
[(Vers. 16.)] Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus
Dei habitat in vobis? Templum Dei nos esse
dicit, ut Deum in nobis habitare sciamus; in templo
enim suo habitet necesse est. Et quia Spiritum Dei