PL 17, col. 202

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

non singulos sibi defenderent, cum omnibus uterentur,
sicut et Dominus dicit: Ego sum in medio vestrum
non ut ministrer, sed ut ministrem [(Luc. XXII, 27)]
.
Nam mundus utique noster est, sed ut de illo secundum
Dei voluntatem sentiamus, et decretos cursus
ejus in Dei voluntate ponamus. Et vita praesens concessa
nobis est, sed ut modeste illam et cum Dei
gloria transigamus. Sive mors, ut pro Christo mori
libenter habeamus spe promissionis futurae. Sive
praesentia, ut sic praesentibus utamur, ne offendamus. Sive futura,
ut futura credentes, ipsis nos magis,
quia meliora sunt, commendemus.
[(Vers. 23.)] Vos autem Christi: ut quomodo haec
judicio nostro concessa sunt et subjecta, ita et nos
Christo subjiciamur; quippe cum per ipsum esse
coeperimus, et in prima origine, et regeneratione.
Christus autem Dei.
Christus Dei est Patris sui proprius
Filius, faciens voluntatem ejus; ut et nos
ipsius faciamus. Si ergo Christi sumus famuli, quid
est ut ad ejus injuriam de hominibus aliquid speremus?
CAPUT IV.
[(Vers. 1.)] Ita nos existimet homo, ut ministros
Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hoc significavit,
quia minus de illo sentiebant aliqui Corinthiorum:
sed ut homo hoc de illo sentiret, quod et
Deus, qui illum elegerat; ideo ministros Christi
ait, et dispensatores mysteriorum Dei. Quando enim
non verborum strepitu, neque humana sapientia nitebatur
intelligi; debuit sacramentum Christi dispensare,

in quo non verba, sed virtus fulgebat: non
per quod homo, sed Deus gloriosus videretur; collega
enim piscatorum, non aliter quam illi, Christum
praedicabat. Cum ergo ministrum se Christi et
sacramentorum Dei probat, pseudoapostolos notat,
et abnegat Christi esse quod tradunt, per id quod
discordarent a traditione apostolica.
[(Vers. 2.)] Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut
fidelis quis inveniatur. Hoc quod dicit, non solum ad
pseudoapostolorum personam pertinet; sed et ad
reliquorum, qui accepta dispensatione, aut verecundia,
aut timore, aut certe commendationis suae causa
constanter arguere trepidabant aut malos sensus
aut mores. Hic enim tam constans erat, ut nec vitae
suae parceret, dummodo fideliter omnia celebraret.

[(Vers. 3.)] Mihi autem pro minimo est, ut a vobis
dijudicer, aut ab humano die. Quos in tantis vitiis
reprehendit, miserum dicit ab his se judicari; quippe
cum nec a justis judicandum se sciret. Aut ab humano
die, hoc est, quia nec a legibus mundo creditis
judicandus erat. Supergressus enim humanam
justitiam, coelesti justitiae studebat, sicut dicit Dominus: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam
scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.