PL 17, col. 203
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
Dei.
[(Matth. V, 20)]
. Humanum ergo 124 diem cum
dicit, significat et divinum; in quo judicaturus est
Christus, quia sicut jurisconsulti seu pontifices, quos
vocant sacerdotes, certos dies quibus judicatur, decreverunt;
ita et dies Domini definitus est, quo
judicaturus est mundum.
[(Vers. 4.)] Sed neque me ipsum judico; nihil quidem
mihi conscius sum. Apertum est quia conscientiam
puram habens sollicitus de se non erat. Sed
non in hoc justificatus sum. Nunc humiliat se, et loquitur
ut homo, qui possit culpam incurrere nescius. Qui autem judicat me, Dominus est.
Recte ait; quamvis
enim humiliaverit se, tamen Domino Christo
plurimum dedit; quia potest, quod hominem latet,
dum occulta judicat, manifestare, non ut reum faciat,
sed prudentem. Quamvis enim sanctus, tamen
homo est, quem non potest fieri, ut non aliquid
lateat. Interdum enim aliquid utile putamus,
quod inutile est; nec enim omnia membra aut latera
conversationis humanae descripta habemus: ab
iis autem quae gravia sunt, aperte prohibiti sumus.
Nam quaedam causae nos fallere solent ex causis aliquibus
ortae; ut quod non est utile, putemus utile:
quod leve quidem est; quia propositum liberum est.
[(Vers. 5.)] Itaque nolite ante tempus judicare,
donec veniat Dominus. Monet illos ne judicent,
cum judicandi sint, et habeant duplex peccatum,
sicut ait Dominus: Nolite judicare, ut non judicemini [(Matth. VII, 1)]
;
sed exspectate diem judicii Dei,
ac si fideles et boni sint. Injuria enim judicis est, si
ante cognitionem ejus a servo procedat judicium aut
sententia.
Qui et illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit
consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a
Deo. Hoc dicit, quia in die judicii nihil occultum
erit eorum, quae gesta aut cogitata sunt: et simplicitas
et hypocrisis illic apparebit; ut etqui despectus
habebatur, forte appareat dignus: et qui aliquid
esse putabatur, inveniatur reprobus. Omnia enim
nuda erunt in die judicii, et tunc laus erit bene
agenti vel cogitanti. Hic enim qui laudatur, improbabile
est an dignus sit, sicut et in alio loco dicit: Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est:
sed quem Deus commendat
[(II Cor. X, 17)]
, quem utique
nihil latet.
[(Vers. 6.)] Haec autem, fratres, transfiguravi in me,
et Apollo propter vos; ut in nobis discatis, ne supra
quod scriptum est, unus pro uno infletur adversus alterum.
Transfiguravit haec in se et Apollo, dum
pseudoapostolorum glorias et traditiones perversas
sub sua persona et Apollo evacuat, summatim illos
designans, non singulatim; ne forte major discordia
in populo nasceretur. Nemo enim audiens nomen
suum taxari, aut ejus cui favet, contentus est tacere: