PL 17, col. 204

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

tacito autem nomine si quis audiens, etiamsi de se
intelligat dictum, dissimulat. Sub hac ergo propositione
evacuavit personas illorum, cum dicit: Ego plantavi, Apollo rigavit,
etc. [(I Cor. III, 6)] , ut
in his discerent nihil dandum hominibus.
[(Vers. 7.)] Nam quis te discernit? Id est, sunt aliqui,
qui amplius accipientes in baptismate aut in
doctrina, caeteros dicant minus consecutos. Hoc iis
loquitur, qui baptizatos ab aliis, plus aliquid esse
putabant: quorum eloquentia seducebantur, ut fuco
quodam perversa recta putarent. Tanta enim discordia
erat in populo, ut multa essent studia diversarum
partium: et sic omnia dicta sua aptavit Apostolus
sine manifestatione nominum omnibus partibus;
ut cum legeretur epistola, unaquaeque pars ad se

dicta susciperet, audiens quod causae suae intendi
cognosceret.
Quid enim habes, quod non accepisti? Nihil illum
boni ultra dicit consecutum ab aliis, quam ab eo acceperat,
ideo frustra queri; quod enim habebant,
ab Apostolo acceperant. Ad unum autem videtur loqui,
quia ad partem plebis loquitur.
Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
Hoc quasi insultatores Apostoli agebant per
imperitiam; ut eadem audientes, quae ab Apostolo
jam didicerant, illum evacuantes, de horum magisterio
gloriarentur; eloquentia enim commendati,
praedicationis gloriam in se convertebant. Apostolus
vero contemptibilem se volebat videri, dummodo
Dei gloriam faceret acceptabilem.

[(Vers. 8.)] Jam saturati estis, jam divites facti
estis, sine nobis regnatis. Ironia est, ut dicunt; irascentis
enim verba 125 sunt, non confirmantis. In
quibus enim tanta vitia arguit, regnare illos dicit; sic
enim putabant, gloriantes de iis quae a pseudoapostolis
tradebantur.
Et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
Ut pius pater etiam ingratis filiis bene optat. Qui
enim poterat fieri, ut sine apostolis regnarent? Quidquid
enim non ab apostolis traditum est, sceleribus
plenum est. Sic tamen ordo fuerat dicere: Ut nobiscum
regnetis; sed quia praemiserat: Et utinam
regnetis, aliter dicere non potuit nisi: Ut et nos vobiscum
regnemus. Regnare autem est de spe et promissis
Christi securum esse, et gaudere in iis, quae

adversa propter nomen Christi accidunt; lucrum
enim afferunt, non detrimentum. Unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum
[(II Cor. XII, 10)]
.
[(Vers. 9)] . Puto enim quod Deus nos apostolos novissimos
ostendit, quasi morti destinatos. Hoc ideo
personae suae deputat, quia semper in necessitate
fuit, persecutiones et pressuras ultra caeteros passus,
sicut passuri sunt Enoch et Elias, qui ultimo
tempore futuri sunt apostoli. Mitti enim habent ante

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.