PL 17, col. 214

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

quid acturus esset postea. Denique statim ad superiorem
sensum, breviter interim re commendata, redit;
hoc enim ideo dixit, quia licebat illi ab his sumptus
accipere. Sed quoniam sciebat pseudoapostolos
occasionem quaerere accipiendi, noluit ab his accipere,
ne causa ventris vigor evangelicae veritatis torpesceret.
Si enim ab iis acciperet, quos in tantis vitiis
arguebat, auctoritatem magisterii concessam sibi a
Domino inclinabat; non enim potest constanter argui
a quo accipitur: maxime cum ideo promptus ad
dandum sit, ut sibi humiliet praepositum. Unde et
dicit: Sed ego sub nullius redigar potestate.
[(Vers. 13.)] Esca ventri, et venter escis, Deus autem
et hunc et has destruet. Destructio ventris est,
cum edendi cessat officium: escae vero destructio

tunc erit, quando steterit nativitas. Pseudoapostoli
autem, qui non utique religionis causa, sed quaestus
circumibant, peccantibus amari esse nolebant.
Corpus autem non fornicationi, sed Domino. Nunc
redit ad superiorem sensum: Et Dominus corpori.
Quid Dominus corpori? Subauditur immortalitatem
resuscitato praestabit; corpus enim Deo dicatum,
dono spiritali remunerabitur merito ducis, id est,
animi.
[(Vers. 14.)] Deus vero et Dominum suscitavit, et
nos suscitabit per virtutem suam. Idem sensus est,
quem exemplo voluit Dominicae resurrectionis firmare;
virtus enim Dei Christus est, qua nos suscitabit,
et ipsum Dominum. Hoc dixit, quia ipse Dominus
corpus suum suscitavit, sicut et ipse Dominus

ait: Solvite templum hoc, et ego tribus diebus
suscitabo illud. Hoc autem dixit de templo corporis
sui [(Joan. II, 19)]
.
[(Vers. 15.)] Nescitis quoniam corpora vestra membra
sunt Christi? Corpora nostra membra Christi
sunt, sed in novum hominem, qui secundum
Deum creatus est; quia ipse est caput Ecclesiae. Tollam
ergo membra Christi, et faciam membra meretricis?
Absit [(Ephes. IV, 24)]
. Ait, Absit, quia meretrici
adhaerentia membra desinunt esse membra Christi.
[(Vers. 16.)] An nescitis, quia qui adhaeret meretrici,
unum corpus fit? Hoc dicit, quia qui contaminationi
se admiscet, unum fit cum eo, cui se admiscet. Fornicatio
enim ambos unum facit; ut quomodo in natura,
sic et in macula unum sint. Erunt, inquit, duo

in carne una [(Gen. II, 24)]
. Manifestum est, ut quia
mulier de viro est, ambo in carne una sint.
[(Vers. 17.)] Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus
est. Quoniam in bene agentibus Spiritus Dei est
communis cum Deo et hominibus.
[(Vers. 18.)] Fugite fornicationem. Recte fugiendam
monet fornicationem, per quam filii Dei
fiunt filii diaboli. Omne peccatum quodcumque fecerit
homo, extra corpus est. Quia caetera peccata
etsi per corpus generantur, non tamen animam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.