PL 17, col. 215

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

ita carnali concupiscentia faciunt obstrictam et
obnoxiam, quemadmodum commisceri facit animam
cum ipso corpore usus libidinis, agens
in opere carnalis fornicationis; quia in tantum
agglutinatur anima corpori, ut in ipso momento
nihil aliud cogitare homini liceat aut intendere;
quia ipsam mentem captivam subdit ipsa submersio
et absorbitio libidinis et concupiscentiae carnalis.
Unde subditur:
Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
Ostendit gravissimum esse peccatum; quia ex
hoc omne deperit corpus: in caeteris autem peccatis
portio perit, non totum. Totum enim corpus vir
est et mulier; quia portio viri est mulier. Quicumque
enim aliud peccatum admiserit, extra se peccat:

fornicarius vero in carnem suam peccat. Age, si laqueo
vitam finiat, aut ferro se trucidet, non in corpus
suum videtur peccare, sed in animam, cui vim
facit. Fornicari autem corporale delictum est, quod
et corpus contingit et animam: non enim sine desiderio
carnis, quia habet et caro proprium motum,
anima concupiscit, ut peccet in carnem; quamvis
sine anima nihil possit. Per id ergo quod in carnem,
quae ex se est, peccat (ad originem enim retulit) in
corpus suum dicitur peccare; ut desinat a fornicatione,
quasi sibi parcens. Novatiano tamen hic,
qui fornicatur, non in corpus suum videtur peccare,
sed in Christi; aliter enim hoc pronuntiat, ut etiam
illum, qui fornicatur, in Spiritum sanctum dicat peccare:
propter causam, qua abscissus est ab Ecclesia.

Hoc nulla ratione astrui potest; corpus enim Christi
non est unus aut duo christiani, sed omnes, singuli
autem membra sunt. Quomodo ergo qui fornicatur, in
corpus Christi peccat; cum non omnes contaminet?
Quod si ita esset, ut Novatiano videtur, caetera 132
omnia peccata extra Deum essent, et sola fornicatio
peccatum esset in Deum. Etiam qui vadit ad idola,
non peccat in Deum, nec qui negat in persecutione;
quia omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra
corpus est Christi, sicut illi videtur. Si autem
et hoc aliter voluerit pronuntiare, ut neget aliquod
extra corpus Christi esse peccatum, cogetur dicere
quia omnis quodcumque peccatum fecerit, in Deum
peccat, et in Spiritum sanctum; ut et fur, et perjurus,
et mendax in Spiritum sanctum peccare dicatur.

Et quomodo est illud, quod ait Dominus: Quia
omnia peccata et blasphemia remittentur hominibus:
qui autem peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur
ei, neque hic, neque in futuro [(Matth. XII, 31)]
?
Apparet utique, exceptis caeteris peccatis, aliud esse
peccatum, quod peccatum dicitur in Spiritum sanctum.
Quibusdam iterum videtur quia qui fornicatur,
ideo in corpus suum dicitur peccare, quia Ecclesiae
membrum est: et se contaminans, in Ecclesiam
peccat, cujus membrum est. Qui ergo Ecclesiae membrum
est, dicendum est illi, cum fornicatur, quia
non sibi, sed in Ecclesiam peccat. Porro autem dicit
Apostolus, quia qui fornicatur, per id quod in portionem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.