PL 17, col. 222

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

Quia enim caro in origine sua est et natura,
usus ejus suavis videtur et dulcis affectus; ideo haec
superare non brevis gloria est.
[(Vers. 27.)] Vinctus es uxori? Ne quaesieris solutionem.
Haec remediorum consilia sunt; dicit enim
non debere quemquam absolvi ab uxore, nisi causa
fornicationis. Frequenter enim suas dimittentes, sub
tegmine continentiae alias decipiunt, refrigescente
proposito. Sed si melius vult vivere cum uxore sua
positus, exhortetur illam, ut sine scandalo purius
vivant.
Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. Ut
sciens hoc magis Deo acceptum, et a necessitate liberum,
non quaerat uxorem; ita tamen ut a caeteris
temperet. Si quominus, quid prodest desiderium

carnis premere, hoc est, rem licitam spernere, et illicitis
subjacere?
[(Vers. 28.)] Si autem acceperis uxorem, non peccasti.
Non utique peccat, quia quod concessum est, facit.
Si vero contempserit, meritum sibi collocat et coronam.
Magnae enim patientiae est, hoc non contingere,
quod prohibitum non est. Et si nupserit virgo,
non peccavit. Non peccat, quia apud Deum ex hac causa
libera est.
Tribulationes tamen carnis habebunt hujusmodi. Hoc
est, etsi a peccato liberi sint; in hac tamen vita tribulationes
habebunt, gemitus ventris, nutrimenta filiorum,
victus, tegumenta, dotes, aegritudo, apparatus
domus, uxoris necessitas, mariti dominatio.
Ego autem vobis parco. Parcit quando ad haec

magis provocat, quae tribulationes carnis, et sollicitudines
memoratas excludunt. Potest sic videri parcere,
cum permittit, et non contradicit volentibus,
quod onerosum ostendit.
[(Vers. 29.)] Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum
est, et reliquum est. Breviatum tempus et reliquum
dicens, finem mundo imminere significavit:
quamvis sciret adhuc tempora superesse. Sed aliter
scribere non debuit propter hos, qui lecturi haec tunc
sunt, cum perbreve supererit tempus; ne semper
dum longe esse putaretur dies judicii, aut non timeretur,
aut falsum esse aestimaretur. Illud autem quod
dicitur, cum adhuc longe sit, imminere multum proficit;
terrorem enim incutit ad meliorem vitam agendam
hominibus. Denique hic in praesenti quam solliciti

sunt ii, qui apud judices habent quae agant, cum
actorum dies dicitur imminere? Hoc sonat hic, quod
alio in loco dicit, seductores, sed veraces [(II Cor.
VI, 8)]
.
Ut et qui habent uxores, ita sint, ac si non habentes.
Quia enim mundi finis in proximo est, non debere
ad generandum esse sollicitos, neque ad usum ipsum
deditos: ut propensiores et vigilantes in divinis operibus,
exercitati circa curam Legis, imminente praelio
repugnent. Pressurae enim erunt, quales numquam
fuerunt, et multi casuri sunt in laqueum diaboli:
denique nullus nostrum vult tempore suo haec

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.