PL 17, col. 290
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam (Ambrosiaster), J. P. Migne
Dominum nostrum fatemur; quid est ut elati judicemur
quasi pro nostra propria utilitate praedicare, ut
gloriosi appareamus? Nos autem servos vestros propter
Jesum. In tantum se servum Christi esse probat,
ut jubente ipso, ministrum se horum in praedicatione
testetur; ut pro utilitate horum subjecti sint in
ministerio Evangelii. Servos ergo dicens, ministros
significat: sed ut humiliter loqueretur, sic dixit; ut
vere ostenderet non ad suam gloriam se praedicare
Evangelium; sed ad claritatem Domini nostri, cui
obedit, cui servit, sicut et ipse Dominus ait: Ego
sum in medio vestrum non ut ministrer, sed ut ministrem [(Luc. XXII, 27)]
;
non merito horum quibus
ministrat, sed propter imperium Domini.
[(Vers. 6.)] Quia Deus qui dixit de tenebris lumen
fulgere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem
cognitionis gloriae Dei in facie Christi Jesu. Hoc dicit,
quia misericordia Dei factum est, ut nos, inquit,
qui fuimus incredibiles in ignorantia, hoc est, in
tenebris, per nos daret Deus lumen caeteris gentibus.
Quantum se adhuc humiliat, ut Dei solius et Christi
gloriam praeferat? Illuminatur enim, ut cognitionem
habeant gloriae Dei per Christum. Ideo gloriae Dei ait
cognitionem, id est, non Dei solius, sed et Christi,
qui est gloria ejus; ut significaret non solum Deum
cognosci, sed et opera ejus et misericordiam et providentiam,
qua condidit et salvavit genus humanum,
visus in Christo per gloriam virtutis suae.
[(Vers. 7.)] Habentes autem thesaurum hunc in vasis
fictilibus; ut excellentia sit virtutis Dei, et non ex
nobis. Thesaurum sacramentum significavit Dei in
Christo, quod credentibus manifestatur, incredulis
vero quodam tectum est velamine; quia sicut thesaurus
in occulto ponitur, ita et sacramentum Dei
intra hominem, id est, in corde humano absconditur.
Hunc ergo thesaurum in animo et corpore dicit
esse a Deo datum, ut eminentia virtutis ejus appareat
per homines praedicatores dumtaxat; ut reconcilietur
omnis lingua Creatori suo, non ad honorificentiam
hominum, sed Dei, qui se manifestat per
homines: qui cum humiles et imperiti essent, acceperunt
potestatem a Deo et loquendi magnalia, et
agendi. Fictilia ergo vasa dicens, infirmitatem naturae
humanae significat, quae nihil potest, nisi a Deo
acciperet virtutem, et ad laudem suam Deus per haec
se praedicet, quae infirma sunt; ut gloria illi detur,
non homini, qui ex luto fictus est.
[(Vers. 8.)] In omnibus pressuram passi, sed non
coangustati. Nunc ostendit propter quod idonei erant
praedicatores; quia semper illis in necessitate adfuit
Deus. Ideo pressuram, ait, passi, sed non coangustati:
hoc est, non permisit Deus tantum nos opprimi,