PL 17, col. 368
Commentaria in Epistolam ad Galatas (Ambrosiaster), J. P. Migne
homo legi Dei, contradicit lex peccati, suadens
homini, ne faciat quod imperat lex divina: e diverso
autem lex Dei revocat hominem; ne faciat
quod suggerit lex peccati. Quod quidem homo non
videt esse absurdum; scit enim naturae suae congruere,
si faciat quod imperat lex Dei. Denique
gaudet, quando haec agit: cum autem ea operatur,
quae suggerit lex peccati, videt se turpem, et horret
post factum. Ideoque legis spiritus praecepta servanda
sunt, et carnalia fugienda; ipsa enim conscientia
accusat, si ei consentiat, sciens horrori esse, quae
suggerit Lex peccati.
[(Vers. 18.)] Quod si Spiritu ducimini, non estis
sub Lege. Non est obscurum, quia qui ducem habet
Spiritum sanctum, non errat; lex enim errantibus
dominatur, sicut alio loco dicit: justo non est lex
posita [(I Tim. I, 9)]
.
[(Vers. 19, 20, 21.)] Manifesta sunt autem opera
carnis, quae sunt adulterium, fornicatio, impuritas,
obscenitas, idololatria, veneficia, inimicitiae, contentiones,
simulationes, irae, simultates, dissensiones,
haereses,invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes,
et quae sunt his similia, quae praedico vobis, sicut et
praedixi, quod hi qui talia agunt, regni Dei haereditatem
non consequentur. Haec omnia et his similia legis
peccati membra sunt, 229 quae Apostolus
opera carnis appellat; quia errores isti ex mundo
sunt, ex quo et caro. Omnia namque peccata deforis
oriuntur ex parte carnis, non ex parte spiritus;
ideo non absurde opera carnis dicuntur.
[(Vers. 22, 23, 24.)] Fructus vero Spiritus est charitas,
gaudium, pax, longanimitas, benignitas, spes,
lenitas, continentia, castitas, bonitas: adversus hujusmodi
non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam
crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Non dixit:
Opera spiritus charitas est, sed fructus spiritus; lex
enim spiritus haec, quae supra memoravit, fructificat;
ut ex his haereditas regni coelorum quaeratur;
qui enim Christo devoti sunt, hos dicit christos, id
est, unctos. Hi carnem, id est, mundum crucifigunt,
quando haec ex quibus errores oriuntur, condemnant.
Hunc sensum et Joannes apostolus secutus, ait: Nolite diligere hunc mundum, neque ea quae in hoc
mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas
Patris in illo; quia omne quod in hoc mundo est, concupiscentia
carnis est, et concupiscentia oculorum
[(I Joan. II, 15)]
.
Qui ergo mundum, et quod in
mundo est, non concupiscit, hic carnem crucifigit.
Neque enim corpori humano haec vitia ascribenda
sunt, id est, idololatria, veneficia, haereses, invidiae,
inimicitiae, irae et talia: sed ideo carnalia dicuntur,
quia ex parte mundi sunt, sicut supra memoravi. Interea
non amplius quam decem res posuit, quas
fructus spiritus significat; ut in his omnia complexus
videatur secundum tabulas Testamenti Dei, in quibus