PL 17, col. 47

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

ab initio genus hominum physica ratione; hi enim
caput sunt omnium gentium, ut in his discant caeteri
universique gentiles. Primus modus est, quo se ostendit
quid sit, et quid fuerit, et cujus sit, quo et
haereses percutit. Secundus modus est, quo arguit
quod naturae ratione non se subjecerint uni Deo, et
quae inhonesta et turpia egerint invicem, despecti
ob hoc a Deo; ut gratulentur credentes. Tertius modus
est, quod Legem spreverunt datam; unde anteponit
Graecis Judaeos. Quartus modus est, quo docet
Judaeos exorbitasse a Lege et promissione Dei in
causa Christi, factosque similes gentilibus; ut utrique
indigeant misericordia Dei, non per Legem salutem
sperando, sed per fidem Christi Jesu.
Hinc est unde omni industria id agit, ut a Lege

eos tollat; quia Lex et prophetae usque ad Joannem [(Luc. XVI, 16)] :
et in sola illos fide Christi constituat,
et quasi contra Legem, Evangelium vindicat,
non destruens Legem, sed praeferens christianismum.
Asserit enim sic Christum promissum,
ut praedicato eo cessaret Lex: non tota, quia abbreviatio
facta Legis est, quae compendio daret salutem;
multa enim 26 veteribus tradita sunt propter duritiam
cordis illorum, ut oneri esset, quae misericordia
Dei abbreviavit per Christum data praeteritorum
remissione. Ingratus est ergo misericordiae Dei,
qui vult esse sub Lege; nam dixerat Moyses: Sic
timentes facietis filios Israel [(Levit. XV, 31)] ; ut
quacumque se verterent, Legem haberent, ut sine
sollicitudine omnino non essent. Igitur ut in Christo

sine Lege spem vitae salutisque ponendam tradat, et
Dominum ipsum esse omnium doceat, sic incipit:
CAPUT PRIMUM.
[(Vers. 1.)] Paulus servus Christi Jesu. Apud veteres
nostros ratione nomina componebantur, ut
Isaac propter risum, et Jacob propter calcaneum;
ita et iste propter inquietudinem Saulus est nuncupatus:
postquam autem credidit, ex Saulo Paulum
se dicit, hoc est, immutatum. Et quia Saulus
secundum supradictum sensum, inquietudo seu
tentatio interpretatur, hic cum ad fidem Christi accessit,
Paulum se dicit, id est, quasi ex tentatore
factum quietum, humilemque, vel parvulum; quia
pax est fides nostra. Cum prius enim tentationes

ex inquietudine Judaismi Dei servis inferret, post

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.