PL 17, col. 48

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

ipse tentationes passus est propter spem, quam
ante amore Judaismi negarat.
Servum autem Christi Jesu se profitens, a Lege
se exutum ostendit. Et ideo utrumque posuit, id
est, Jesu Christi: ut et Dei et hominis personam
signaret: quia in utroque est Dominus, sicut et
Petrus apostolus testatur dicens: Hic est, inquit, omnium Dominus.
Quia ergo et Dominus, et Deus
est, dicente David: Quia Dominus ipse est Deus [(Psal. XCIX, 3)]
;
quod haereses negant. Marcioni
enim videtur odio Legis Christum et corpus ejus
negare, Jesum profiteri: Judaeis autem et Photino
propter zelum Legis, Jesum negare quod Deus sit.
Nam quotiescumque aut Jesum dicit aut Christum;
aliquando Deum, aliquando hominem significat,

sicut hoc loco inter caetera: Et unus, inquit, Dominus
Jesus, per quem omnia [(I Cor. VIII, 6)]
, quod utique
ad Dei Filium pertinet, juxta quod Deus est. Et
alio loco: Jesus autem, inquit, proficiebat aetate et
sapientia [(Luc. II, 52)]
, quod utique homini competit.
Vocatus apostolus. Propter quod Deum cognovit et
fatetur, factus idoneus servus, promotum se ostendit
dicens: Vocatus apostolus, hoc est, a Domino
missus ad res ejus agendas. Per quod ostendit hunc
meritum habere apud Deum, qui servit non Legi,
sed Christo; Dominus est enim Filius hominis etiam
sabbati [(Matth. XII, 8)] .
Segregatus in Evangelium Dei. Evangelium Dei est
bonum nuntium Dei, quo peccatores ad indulgentiam

convocantur: Apostolus autem, quoniam in
Judaismo locum doctoris habebat, utpote pharisaeus,
ideo a Judaismi praedicatione segregatum se dicit in
Evangelium Dei; ut a Lege dissimulans, Christum
praedicaret, qui quod Lex non potuit, 27 credentes
in se justificaret. Sed non contra Legem, sed pro
Lege est: ipsa enim hoc dicit futurum, dicente Esaia
propheta: Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat captivitatem
ab Jacob; et hoc illis a me testamentum,
cum abstulero peccata eorum.
Igitur si lex Dei data est per Moysen, et praedicatio
novae Legis Dei est; quid est quod differt, ut a
Lege quam Deus dedit, translatum se dicat in Evangelium
Dei? Sic est hoc, quomodo qui a secundo
gradu accedit ad primum, et a bono ad melius. Lex

enim a Deo data est ad correctionem disciplinae;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.