PL 17, col. 49

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

Evangelium autem Dei est, per quod mysterium Dei
manifestatur, quod latuit a saeculis in Deo: quod est
Christus. Ad quod omnes invitati apophoreta duplicia
consequuntur; remissam enim peccatorum accipiunt,
et filii Dei fiunt: ut jam mori non possint
secunda morte. Hinc est quod Dominus in Evangelio: Haec est,
inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum
verum Deum, et quem misisti Jesum Christum [(Joan.
XVII, 3)]
.
[(Vers. 2.)] Quod ante promiserat. Ut probet ratam
et integram fidei spem esse in Christo, jam prius
Evangelium ejus dicit a Deo promissum: et ut ex
eo idoneum illum sponsorem vitae doceret, priusquam
veniret, testimonium ei datum ostendit, paria
attestante Petro apostolo: Nec enim aliud datum est,

inquit, nomen sub coelo, in quo oporteat nos salvos
fieri [(Act. IV, 12)]
.
Per prophetas suos. Ut manifestius salutarem esse
adventum Christi significaret, etiam personas, per
quas promissionem signaverit, demonstravit: ut
quam vera et magnifica sit promissio ex his videretur.
Nemo enim rem vilem magnis praecursoribus
nuntiat.
In Scripturis sanctis. Hoc ad cumulum verae protestationis
adjecit, ut majorem fiduciam credentibus
faceret, et Legem commendaret; sanctae enim sunt
scripturae, quae et vitia damnant: et sacramentum
illic unius Dei, et incarnationis continetur Filii Dei
pro salute humana, testibus signorum prodigiis.
[(Vers. 3.)] De filio suo. Dignum fuit, ut quia Deus

Filium suum proprium mundo promittebat, per claros
viros illum promitteret; ut ex iis quam potentissimus
esset, qui praedicabatur, posset sciri, ut Scripturis
sanctis adventum ejus futurum insereret, et ut
falsum non posset videri, quod a sanctis praedicatum
est Scripturis.
Qui factus est ei ex semine David secundum carnem.
Eum qui erat Dei Filius secundum Spiritum sanctum,
id est, secundum Deum (quia Deus spiritus est,
et sine dubio sanctus est), factum dicit juxta carnem
Dei Filium ex semine David, juxta illud: Et Verbum
caro factum est [(Joan. I, 14)]
; ut jam unus sit
Dei et hominis Filius Christus Jesus, ut sicut verus
Deus est, verus esset et homo: verus autem non
erit, nisi sit ex carne et anima; ut sit perfectus. Qui

enim ex aeterno Dei Filius erat, ignorabatur a creatura:
dum vult autem manifestari pro humana salute,
visibilis debuit et corporeus fieri; quia et cognosci
se voluit per virtutem, et hominem a peccatis
abluere in carne, morte devicta. Et ideo ex semine
David fit, ut sicut de Deo rex ante saecula natus
est; ita et secundum carnem ex rege ortum regium
caperet, factus opere Spiritus sancti de Virgine,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.