PL 17, col. 50

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

hoc est, natus: ut reverentia ei reservata, ex hoc
ultra hominem cognosceretur; quia ab humanae legis
nativitate distaret, sicut praedictum fuerat ab
Esaia propheta: Ecce virgo in utero concipiet [(Esai.
VII, 14)]
, ut cum novum factum videretur, ac laude
dignum, providentia quaedam Dei circa visitationem
humani generis futura dignosceretur.
[(Vers. 4.)] Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute
secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione
mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Filium Dei
dicens, Patrem significavit Deum; addito autem
spiritu sanctificationis, ostendit mysterium Trinitatis.
Hic ergo qui incarnatus, quid esset, latebat;
tunc praedestinatus est secundum spiritum sanctificationis
in virtute manifestari Filius Dei, cum resurgit

a mortuis, sicut scriptum est in psalmo octogesimo
quarto: Veritas de terra orta est [(Psal. LXXXIV,
12)]
. Omnis enim ambiguitas et diffidentia resurrectione
ejus calcata est, et compressa; siquidem adhuc
in cruce positum, centurio videns magnalia, Dei
Filium confitetur [(Matth. XXVII, 54)] . 28 Nam et
discipuli in morte ejus dubitaverunt, dicente Cleopha
in Emmaus: Nos putabamus quia ipse erat, qui
incipiebat liberare Israel [(Luc. XXIV, 21)]
. Et ipse Dominus
ait: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc
cognoscetis quia ipse ego sum [(Joan. VIII, 28)]
; et iterum: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad
me
[(Joan. XII, 32)]
, id est, tunc cognoscar omnium
esse Dominus. Ideo autem non dixit ex resurrectione
Jesu Christi, sed ex resurrectione mortuorum; quia

resurrectio Christi generalem tribuit resurrectionem.
Haec enim major videtur virtus in Christo et victoria,
ut ea potestate operaretur mortuus, qua operatus
fuerat et vivus. Quo facto apparuit illusisse mortem,
ut redimeret nos; unde Dominum nostrum
hunc vocat.
[(Vers. 5.)] Per quem accepimus gratiam et apostolatum
ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine
ejus. Post resurrectionem manifestatus Filius
Dei in virtute, gratiam dedit, justificans peccatores,
et apostolos nominavit, quorum se hic socium
dicit; ut apostolatus cum gratia esset doni Dei, non
sicut Judaeorum sunt apostoli. A Deo ergo Patre per
Christum dominum hanc acceperunt potestatem,
ut vice Domini signis doctrinam Dominicam acceptabilem

facerent; ut virtutem, quam in Salvatore
zelarentur perfidi Judaei, hanc in servis ejus a turbis
admirari videntes, vehementius torquerentur.
Testis enim doctrinae virtus est, ut quia quod praedicatur,
incredibile mundo est, gestis fieret credibile.
Missos igitur apostolos vocat, ut praedicarent
fidem omnibus gentibus, ut obedirent, et salvarentur;
ut donum Dei non jam solis Judaeis, verum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.