PL 17, col. 51
Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne
etiam omnibus gentibus concessum videretur: et
hanc esse Dei voluntatem, ut in Christo, et per
Christum omnibus misereatur, vicariis ejus praedicantibus,
hoc est: Pro nomine ejus; sicut alibi dicit: Pro quo legatione fungimur
[(II Cor. V, 20)]
.
[(Vers. 6.)] In quibus estis et vos vocati Jesu Christi.
Hoc est, legatione nobis fungentibus in omnibus
gentibus pro nomine Jesu Christi, inter quos estis
et vos vocati; quia donum Dei omnibus missum est,
ut cum audiunt se inter caeteros vocatos, scirent se
sub Lege agere non debere, quia sine lege Moysi
susceperunt caeterae gentes legem Christi.
[(Vers. 7.)] Omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei,
vocatis sanctis. Quamvis Romanis scribat, illis tamen
scribere se significat, qui in charitate Dei sunt. Qui
sunt hi, nisi qui de Dei Filio recte sentiunt? Isti
sancti sunt, et vocati dicuntur; sub Lege enim
agentes male intelligunt Christum: et injuriam Deo
Patri faciunt, cum an in Christo perfecta spes salutis
sit, dubitant. Ideo sancti non sunt, neque vocati dicuntur.
Gratia vobis et Pax a Deo Patre nostro, et Domino
Jesu Christo. Gratiam et pacem cum iis dicit esse,
qui recte credunt. Gratia est, quia a peccatis absoluti
sunt: pax vero, quia ex inimicis reconciliati
sunt creatori, sicut dicit Dominus: In quamcumque
domum introieritis, et receperint vos, dicite: Pax huic
domui [(Luc. X, 5)]
. Et ut sine Christo nullam esse
pacem et spem doceret, adjecit gratiam et pacem non
solum a Deo Patre esse, sed et a Christo Jesu.
Deum Patrem nostrum dicit propter originem, quia
ab ipso sunt omnia: Christum autem Dominum,
quia ejus sanguine redempti, facti sumus filii Dei.
[(Vers. 8.)] Primum quidem gratias ago Deo meo per
Jesum Christum pro omnibus vobis; quia fides vestra
annuntiatur in universo mundo. Finita praefatione ante
omnia gaudium suum esse testatur, utpote gentium
Apostolus, quod cum Romani regnarent in mundo,
subjecerint se fidei christianae, quae prudentibus saeculi
humilis et stulta videtur. Cum ergo multa
essent ex quibus gauderet in Romanis ( erant enim
doctrina memorabiles et boni operis cupidi, studiosique
magis agendi bene, quam sermonis, quod non
longe est a religione divina), in hoc tamen primum
gaudere se dicit, quia fides illorum in omni loco
currebat; quamvis non secundum regulam ab
auctoribus traditae veritatis, tamen quia quod ab uno
Deo erat, interposito Christi nomine, coeperant venerari,
gratulatur, sciens illos posse proficere. Per
quod etiam charitatem suam circa illos ostendit,
quando congaudet bono coepto illorum, et hortatur
ad profectum.
29 Gratias ergo agere se dicit Deo suo dumtaxat,