PL 17, col. 57

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

fabrica mundi testificante, auctorem Deum
solum diligendum, quod Moyses litteris tradidit [(Deut. VI, 5)] :
sed impii facti sunt non colendo creatorem,
et injustitia in eis apparet, dum videntes
dissimulant a veritate, non fatentes unum Deum.
[(Vers. 19.)] Quia quod notum est Dei, manifestum
est in illis. Notitia Dei manifesta est ex mundi fabrica;
ut enim Deus, qui natura invisibilis est,
etiam visibilibus possit sciri, opus factum est ab
eo, quod opificem visibilitate sua manifestaret, ut
per certum incertum posset sciri: ac per hoc quod
caeteris impossibile est, ille esse Deus omnium crederetur,
qui hoc opus fecit.
Deus enim illis manifestavit, hoc est, opus fecit,
per quod possit agnosci per fidem.

[(Vers. 20.)] Invisibilia enim ejus a creatura mundi
per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Idem
sensus est, quem repetit; ut absolutius doceat quia
cum per se potentia et majestas Dei creaturae oculis
aspici non possint, opere mundi intellecta conspiciuntur.
Hoc igitur genere reos facit eos, qui sine
lege vixerunt et naturae et Moysi; consuetudine enim
peccandi obruerunt legem naturae, oblitique memoriam
ejus: legem autem quae ad reformationem data
fuerat, percipere noluerunt, ut duplici modo obnoxii
fierent damnationi.
Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut
sint inexcusabiles. Ut omnino excusari impietas non
possit, adjecit etiam virtutem Dei, et divinitatem
sempiternam cognitam esse ab hominibus, et stupore

quodam hebetasse ad honorandum Deum, quem
et esse, et operari ad utilitatem suam non ignorarent;
ea enim quae humanis usibus evoluto anno
gignuntur, ipsum decrevisse nulli in dubium venit.
Aeterna ergo virtus ejus Christus est, per quem instituit,
quae non erant, et manent in eo. Cujus si
dudum persona agnita non est, opera tamen manifesta
sunt: Divinitas vero, quia in opere sibi decreto
perdurant elementa rerum.
Ut sint inexcusabiles. Multis enim modis qui reus
convincitur excusari non potest.
[(Vers. 21.)] Quoniam cum cognovissent Deum; non
sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt. Usque
adeo non ignoraverunt, ut faterentur unum esse
principium, a quo omnia initium sortita sint, coelestia

et terrestria et inferna: et hunc unum esse qui
omnibus decreverit proprietates et officia naturaliter;
et haec scientes non egerunt gratias. De anterioribus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.