PL 17, col. 58

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

loquitur, ut praesentes et futuros corrigat.
Sed evanuerunt in cogitationibus suis. Evanuerunt;
videntes enim mundum miro ornatu aptatum
ab eo, quem ejus opificem cognoverant, dissimulaverunt.
Et obscuratum est insipiens cor eorum. Nebula erroris
texit cor illorum, quia cum creatorem ex iis,
quae fecit pulchra, amplius honorificare debuerint,
obtusi sunt, relicto illo, haec sola dicentes sibi sufficere
ad culturam, quae videntur.
[(Vers. 22.)] Dicentes enim se esse sapientes, stulti
facti sunt. Sapientes enim se arbitrantur; quia rationes
physicas investigasse se putant, scrutantes cursus
siderum, et qualitates elementorum, dominum
autem horum spernentes; ideo 33 stulti sunt; cum

si haec laudanda sint, quanto magis creator illorum!
Solent tamen pudorem passi, neglecti Dei misera
uti excusatione, dicentes per istos posse ire ad
Deum, sicut per comites pervenitur ad regem. Age,
numquid tam demens est aliquis, aut salutis suae
immemor, ut honorificentiam regis vindicet comiti;
cum de hac re si qui etiam tractare fuerint inventi,
jure ut rei damnentur majestatis? Et isti se non putant
reos, qui honorem nominis Dei deferunt creaturae,
et relicto Domino, conservos adorant; quasi
sit aliquid plus, quod reservetur Deo. Nam et ideo
ad regem per tribunos aut comites itur; quia homo
utique est rex, et nescit quibus debeat rempublicam
credere. Ad Deum autem, quem utique nihil latet
(omnium enim merita novit), promerendum, suffragatore

non opus est, sed mente devota. Ubicumque
enim talis locutus fuerit ei, respondebit illi.
[(Vers. 23.)] Et mutaverunt gloriam incorruptibilis
Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis.
Sic obcaecatum est cor illorum, ut majestatem invisibilis
Dei, quem ex his factis agnoverant, non hominibus,
sed quod pejus est, et inexcusabile crimen,
in similitudinem hominum mutarent; ut forma corruptibilis
hominis Deus ab his vocetur, hoc est, simulacrum
hominis: ut quos vivos hoc nomine donare
non audent, mortuorum imagines in gloriam
Dei recipiant. Quanta hebetudo, quanta stultitia,
hos sapientes appellare ad suam damnationem, apud
quos plus potest imago quam veritas; et mortui potiores
sunt vivis! A vivo enim Deo recedentes, mortuis

favent, in quorum numero sunt, sicut scriptum
est in sapientia Salomonis: Mortalis fingit mortuum
manibus iniquis [(Sap. XV, 27)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.