PL 17, col. 59
Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne
Et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. His
subjectis cumulavit ad poenam hebetudinis, ut ultra
stultitiam et vanitatem sint hujusmodi. Sic enim Dei
majestatem et gloriam minuerunt, ut horum quae
minima et parva sunt, similitudini Dei honorificentiam
darent; primi enim Babylonii Deum vocaverunt
figmentum Beli cujusdam quondam hominis mortui,
qui principatum in eos dicitur egisse. Coluerunt et
serpentem draconem, quem occidit Daniel homo
Dei [(Dan. XIV, 26)] , cujus similitudinem habent.
Aegyptii autem colebant quadrupedem, quam dicebant
Apin, in similitudinem vaccae; quod malum
imitatus est Hieroboam [(II Reg. XII, 28)] , vaccas instruens
in Samaria, quibus sacrificarent Judaei; et volucres,
quia Coracina sacra habebant pagani. Harum
tamen omnium rerum quas memoravi, simulacra coluerunt
Aegyptii, et alia quae nunc dicere non est necesse.
Haec ab his facta sunt, qui se sapientes aestimaverunt
in mundo; quia enim invisibilem Deum agnoscentes
non honoraverunt ista faciendo, nec in iis quae
visibilia sunt, sapere potuerunt. Difficile enim in
majoribus prudens, in minoribus non sapit.
[(Vers. 24.)] Propter quod tradidit illos Deus in desideria
cordis illorum, in immunditiam, ut contumeliis
afficiant corpora sua in semetipsis. Quoniam, inquit,
ad injuriam creatoris Dei figmenta et similitudines
rerum deificaverunt, traditi sunt illudendi; et traditi
non ut illa agerent, quae nolebant; sed ut illa
perficerent, quae desiderabant. Et hic bonitas Dei
est; cum enim dignum fuisset subjici illos, ut facerent
quae nolebant et cruciarentur; quia licet bonum,
si contra voluntatem fiat, amarum et malum
est. Isti autem avertentes se a Deo, traditi sunt diabolo.
Tradere autem est permittere, non incitare aut
immittere; ut ea quae in desideriis conceperant, adjuti
a diabolo explerent in opere: nec enim possent
hujusmodi bonum cogitatum habere.
Traditi ergo sunt in immunditiam, ut contumeliis
afficiant corpora sua in semetipsis. Cum praeterita recolat,
etiam 34 praesentis temporis mala significat;
quia traduntur nunc usque ut contumeliis afficiant
corpora sua. Originis enim illius nunc usque sunt
homines qui dicuntur corpora sua dehonestare invicem.
Cum cogitatio animae sit in crimine, corpora