PL 17, col. 60

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

dicuntur dehonestari; quare, nisi quia macula corporis
indicium est peccati animae? Cum enim corpus
contaminatur, nemo ambigit animae esse peccatum.
[(Vers. 25.)] Qui commutaverunt veritatem Dei in
mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius
quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.
Commutaverunt veritatem Dei in mendacium, hoc
est nomen Dei qui verus est, dederunt iis, qui non
sunt dii. Lapidibus enim et lignis, vel caeteris metallis
auferentes quod sunt, dant illis quod non sunt,
et hoc est immutare verum in falsum. Non enim
vocantur jam lapis aut lignum, sed Deus: hoc est
servire potius creaturae quam creatori. Non enim
negant Deum, sed serviunt creaturae: quo non excusantur,
sed accusantur magis; quia cognoscentes,

non honorant Deum.
Qui est benedictus in saecula. Amen; hoc est, verum.
Deus vero ait: benedictus in saecula; quia permanet
Deus; diis autem gentium ad tempus impietatis dat
honorem; ideo non est verum. In Deo autem manet
veritas. Hanc benedictionem alio loco Filio Dei assignat,
inter caetera dicens: Et ex quibus Christus secundum
carnem, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Amen [(Rom. IX, 5)]
. Aut uterque ad Christum
pertinens; aut eadem dixit de Filio, quae et de Patre.
[(Vers. 26.)] Propterea tradidit illos Deus in passiones
ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt
naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
Haec irato Deo propter idololatriam humano generi
provenisse testatur, ut mulier mulierem turpi desiderio

ad usum appeteret. Quod quidam aliter interpretantur,
non perspicientes vim dicti. Quid est
enim immutare naturalem usum in eum usum qui est
contra naturam, nisi sublato concesso usu aliter
uti, ut una atque eadem pars corporis uniuscujusque
inter se invicem sexus aliter se ad usum praebeat,
quam concessum est? Nam si illa est pars corporis
quam putant, quomodo immutaverunt usum naturae,
cum non habeant hujusmodi usum datum a
natura? Superius jam dixerat traditos in immunditiam,
non tamen qualitatem operis immunditiae ipsius
ostenderat, pro quo nunc declarat:
[(Vers. 27.)] Similiter autem et masculi, relicto naturali
usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.