PL 17, col. 61
Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne
masculi in masculos turpitudinem operantes. Nunc
manifestavit quomodo, quod superius de mulieribus
dixit, intelligi debeat. Quando autem subjecit: Similiter et masculi,
dicens, exarserunt in desiderium
sui; ostendit aperte peccatum mulierum. Denique
non dixit de viris quod immutaverunt naturalem
usum in invicem; quia hujusmodi usus huic
parti concessus non est, sed de feminis. Et quid mirum,
cum hodieque tales mulieres reperiantur; ut
sicut illud a viris, itaque et hoc a mulieribus sit inventum?
Denique mulieres inter se accusant, et viri
similiter; manifestum est ergo ut qui jam veritatem
Dei immutaverunt in mendacium, immutarent et naturalem
usum in eum usum, per quem dehonestarentur,
rei facti mortis secundae. Quoniam vero aliam
legem dare non potest Satanas, nihil enim habet,
concessa et licita in alium ordinem versat, ut dum
aliter fiunt, quam concessa sunt, sint peccatum.
Et compensationem mercedis quam oportuit, erroris
sui in semet ipsis recipientes. Hanc dicit compensationem
esse contempti Dei, id est, turpitudinem et
contaminationem; haec est enim prima causa hujus
peccati. Quid enim pejus, quid deterius hoc peccato?
Quantum enim idololatria perimpium 35 et
gravissimum delictum est; tantum et compensatio
ejus horrenda, et persordida passio est.
[(Vers. 28.)] Et sicut non probaverunt Deum habere in
notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant
ea quae non conveniunt. Propter errores simulacrorum
traditi sunt ad turpia facienda invicem, sicut jam
dictum est. Et quia impunitatem horum aestimaverunt,
incuriosum Deum judicantes, ac per hoc negligendum.
Hinc additum est, ut magis ac magis hebetati,
ad omnia mala admittenda fierent promptiores;
ut facta quae hominibus non ambigerent displicere,
Deum crederent non vindicare. Nunc enumerat omnia
mala, quae illis superaddita sunt; ut vel sic conversi
ad naturalem intellectum, intelligerent, irato
Deo, haec sibi provenisse.