PL 17, col. 64
Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne
hujusmodi inexcusabilem fore. Non enim justum est,
ut huic impune concedatur; quia per hypocrisin ostendit
se non talem, cum pejor esse deprehendatur. Fallit
enim, ut dum puniendus sit, honore dignus appareat.
[(Vers. 2.)] Scimus autem quoniam judicium Dei est
secundum veritatem in eos, qui talia agunt. Hoc est,
non ignoramus Deum judicaturum de his in veritate,
quando nos ipsi de his judicamus. Si enim nobis
displicet, quanto magis Deo, qui magis justus est
et opus suum zelatur! In veritate ergo cum dicit
judicaturum Deum de his, terrorem incutit; ut quem
hi perfidi incuriosum dicunt, iste malos secundum veritatem
dicat judicaturum, hoc est, verissime reddere
secundum mensuram uniuscujusque, et non parcere.
[(Vers. 3.)] Existimas autem hoc, o homo, qui judicas
de iis, qui talia agunt, et facis ea; quia tu effugies
judicium Dei? Hoc est, numquid quia tibi examen
datum est potestatis judicandi de malis et stupris,
cum eadem agas, et non est qui te ad praesens judicet,
effugies judicium Dei? Non utique; quia si judicium
Dei in mundo evasisti, quia omnis haec potestas
et judicium ab eo est, in futurum non evades.
Per se enim judicaturus est Deus, apud quem cessat
adulatio et personarum acceptio. Aut certe si justum
alicui videtur, ut hujusmodi immunis a poena
sit, dicat. Quod si justum est ut non evadat, credat
Deum judicaturum; ut et quod justum esse judicat,
verum sit, et impleatur, et Deum conditorem mundi
providenter et curiose operis sui merita requirere
fateatur. Si enim fecit et negligit, malus opifex dicitur;
quia per id quod negligit, non bona se fecisse, quae
fecit, ostendit; sed quia bona fecisse negari non
potest (indignum est enim et improbabile bonum mala
fecisse), curam eorum necesse est ut dicatur
agere; quia contumelia ejus erit et accusatio, si
bonorum a se factorum negligens inducatur: quippe
cum ejus nutu ac providentia vita ipsa sustentetur
ministerio elementorum, sicut ipse Dominus dicit: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et
37
pluit super justos et injustos [(Matth. V, 45)]
. Qui
ergo praestat curam, non agit conservare quod fecit,
ut amantes se remuneret, spernentesque condemnet?
[(Vers. 4.)] An divitias bonitatis ejus, et patientiae,
et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam bonitas
Dei ad poenitentiam te provocat? Haec dicit, ut non
jam se putet evasisse, si illum bonitas Dei patitur
diu peccantem: nec patientiam ejus putet contemnendam,
quasi non curantem res humanas: intelligat
autem ideo a se dissimulari, quia non in hac vita