PL 17, col. 65
Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne
judicium Dei promissum est futurum, ut in ventura
vita poeniteat illum judicem Deum non credidisse:
in poena enim positus sine fructu poenitentiae, poenitebit;
quia non credidit judicium Dei, quod videt
verum. Necesse est enim ut acrius emendetur, immo
poenis perennibus torqueatur, quem patientiae longanimitas
non emendavit. Severissime loquitur,
sciens malignam mentem non posse nisi timore a
vitiis facile revocari.
[(Vers. 5, 6.)] Secundum duritiam autem tuam, et
impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis
justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum
opera sua. Impunitatem sperans peccatorum,
non solum durat inconvertibilis et intractabilis manens;
sed adhuc acerbius peccat, securus quod non
sit ultio futura, cor habens impoenitens, ignorans
quia iram sibi congregat in die irae. Necesse est enim
saeviori poena ut plectatur, immo flammis perennibus
torqueatur, qui longa Dei patientia non solum
se emendare noluit, sed adhuc addens ad contemptum
exaggeravit peccata. Dies irae est peccatoribus,
quo punientur; ideo ipsis est ira, quia sentiunt
poenam in die revelationis justi judicii Dei. Revelabitur
enim, id est, agnoscetur, quod modo futurum
negatur; ideoque cum ostenditur, quod non esse
creditur, revelatur. His enim ostenditur, qui negant,
quod credentibus manifestum est; ut confiteantur
etiam inviti justum judicium Dei, cum unicuique
reddet secundum opera sua. Numquid non haec
fatebuntur juste fieri, cum viderint mala invicem
facta ulcisci?
[(Vers. 7.)] Iis qui secundum patientiam boni operis,
gloriam et honorem, et incorruptionem, quaerentibus
vitam aeternam. Quoniam judicium Dei justum praedicatum
est, quale autem bonis futurum est, declaravit:
hos dicit, qui patientiam Dei scientes, partim
ad correptionem, partim ad majorem ultionem non
se corrigentium protelari, priorum operum poenitentes
bene versantur, freti fiducia fidei; ne diu hic
positi damnum incurrant promissae vitae. Dabit ergo
eis gloriam et honorem. Et ne non hoc valde magnum
ad comparationem praesentis vitae videretur, quia et
hic gloriosi videntur et honorati, adjecit: Et incorruptionem;
ut ex eo alia gloria et alter honor intelligeretur,
quando incorruptio simul comitabitur. In
praesenti enim honor vel gloria frequenter amittitur;
quia corruptibilis est, qui dat, et quod dat, et qui