PL 17, col. 69
Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne
laudantur credentes, ita et per conscientiam suam
accusentur diffidentes. Quamvis enim sibi videatur
minime reus, qui non credidit; quia apud se tractare
istud non potuit, ratione tamen convincitur; quia
non sibi suasit verum hoc esse, quod et virtutum
testimoniis viderat confirmari, et multos sequi.
Puto etiam sic posse intelligi, si tota quaestio de
gentibus credentibus dixisse credatur, quia ait: Quid mihi de iis, qui foris sunt, judicare
[(I Cor. V,
12)]
? Et, Qui non crediderit, inquit, jam judicatus est [(Joan. III, 18)]
.
Et, Quia non resurgunt impii in judicio [(Psal. I, 5)]
.
Sine lege enim peccantes, sine
lege et peribunt; ac per hoc ante tribunal Christi
stare non poterunt, et reddere causas; quia resurgentes
ducentur ad gehennam. Illi enim quos dicit
invicem cogitationibus suis accusari aut defendi in
die judicii Dei, christiani sunt ii, qui discordant a
catholica veritate, diversa sentientes de Christo, aut
de sensu legis in traditione Ecclesiae, sive Cataphrygae,
sive Novatiani, sive Donatiani, aut caeteri haeretici.
Horum cogitationes invicem se accusabunt in
die judicii; si intellexit quis veram esse catholicam
doctrinam, et ne videretur emendatus, sequi noluit,
erubescens ab eo quod diu tenuit recedere, in die
judicii cogitatione sua accusabitur. Duae enim cogitationes
in homine invicem se accusabunt, bona et
mala. Bona accusat malam, quia contradixit veritati:
mala iterum accusat bonam, quia non secuta
est, ut sensit: et per hoc constituitur reus, qui cogitavit,
sentiens bonam et veram esse Ecclesiam
catholicam, et permansit in haeresi vel schismate. Ejus
autem cogitationes se invicem defendent, qui semper
hoc cogitavit, putans utile 40 quod secutus est. Dicturus
est enim: Semper in cogitationibus meis hoc putavi
utile, quod secutus sum: haec fuit fides mea. Hic leviorem
habebit causam, quamvis emendandum sit; quia
a conscientia sua non accusabitur in die judicii. Hoc
modo judicabuntur occulta hominum in die judicii
Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
[(Vers. 17.)] Si autem tu Judaeus cognominaris.
Cognomen Judaei est, quia ex praerogativa parentum
est, ut dicantur Israelitae. Et tamen si totum velimus
quod ad causam pertinet, comprehendere, cognomen
Judaeis tripartito genere significatum debemus
advertere. Primum quia filii sunt Abrahae, qui
per fidei suae meritum pater positus est cunctarum
gentium. Deinde propter Jacob, qui augmentandae
fidei gratia Israel appellatus est; coepta enim patris
dignitas nobilitatur in filiis. Tertio non magis propter
Judam, sed propter Christum; quia ex Juda ortus
est secundum carnem, Judaei cognominantur; quia
in Juda hoc significatum est, quod futurum erat in
Christo. Dictum est enim: Judas erit dux vester [(Judic.
XX, 18)]
; et, Juda, te collaudant fratres tui [(Gen.
XLIX, 8)]
. Quae laus data Judae non probatur, sed