PL 17, col. 70
Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne
Christo, quem omnes quotidie collaudant ii, quos
fratres suos dignatus est appellare. Ipse enim dixit
mulieribus: Ite, et dicite fratribus meis, quia praecedo
vos in Galilaeam [(Matth. XXVIII, 7)]
. Quis enim non
laudet eum, cujus beneficio vivit? Apostolus ergo
sub hac significatione, quae posterior numero, sed
perfectior merito est, totum voluit comprehendi:
quod Judaei non intelligentes, nomen sibi carnalis
Judae defendunt.
[(Vers. 18.)] Et requiescis in Lege, et gloriaris in
Deo, et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus
per Legem. Non magnum valde videri vult,
si Judaeus credat; quippe cum sit instructus per
Legem: periculosum autem valde si non credat;
ducem enim habet Legem. Sed ut praeponatur credens,
meritum facit Patrum; quia quamvis aliquis
per se floreat, crubescit tamen in suis.
[(Vers. 19, 20.)] Confidisque te ipsum ducem esse
caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem
insipientium, magistrum infantium, habentem
formam scientiae et veritatis in Lege. Vera sunt haec;
quia Legis documentum hoc est, erudire imperitos,
et Deo subjicere profanos: vel ab idololatriae cultura
impios promissione, quae facta est per Legem, ad
melioris spei fiduciam provocare. Recte ergo gloriatur
in his legis doctor, quia formam tradit veritatis.
Si autem non recipit eum quem Lex promisit, frustra
gloriatur de Lege, cui injuriam facit, dum Christum
spernit promissum in Lege; et nec jam eruditor erit
insipientium, nec magister infantium, nec lumen
eorum, qui in tenebris sunt; sed dux omnium horum
ad perditionem.
[(Vers. 21.)] Qui ergo alium doces, te ipsum non doces.
Hoc est, tu qui gentiles arguis quod sine Lege
et Deo sint, te ipsum non arguis: diffidens enim de
Christo in Lege promisso, in iisdem quae arguis, inveniris.
[(Vers. 22.)] Qui praedicas non furandum, furaris;
facis enim quod praedicas fieri non debere. Dum
enim fidem Christi per malam interpretationem subripis,
negas Christum nostrum in Lege promissum.
Qui dicis non moechandum, moecharis [(II Cor. II,
17)]
. Adulteras autem Legem, quando veritatem Christi
tollis, et mendacium ponis. Unde alio loco dicit: Adulteratores verbi Dei.
Qui exsecraris idola, sacrilegium facis: Sacrilegus
es, quando Christum, quem Lex et propheticus
sermo Deum significant, negas; dicit enim Esaias: Quia in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu es
enim Deus, et nesciebamus: Deus Israel salvator
[(Esai.
XLV, 14)]
. Numquid Judaei de Deo Patre dicebant: Tu
enim es Deus, et nesciebamus; cum tota Lex Dei Patris
auctoritatem praedicet, ex quo sunt omnia? Sed quia
Filius Dei semper quidem apparuit, latebat autem quis
esset; cum post resurrectionem cognoscitur, dicitur