PL 17, col. 708

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

Ejusdem auctoris hunc sermonem esse, cujus et superiorem
cum ex stylo conjici potest, tum etiam ex eo
quod eidem proxime subjicitur in vet. edit. ac mss.
Illud porro quod a num. 5 usque ad finem de Joannis
magnitudine dicitur, ex Ambrosio in Lucam lib.
II, num. 110, imitari ac proprio ingenio pertractare
potuit sermonis auctor: ex eo autem hoc
ipsum mutuari, qui sermonem 197 Append. August.
ubi hoc fragmentum integrum exstat, consarcinavit;
non enim uterque ab eadem manu profectus videtur,
et minus hic noster refert centonem, quam supradictus.
1.
Sancti Joannis Baptistae natalem hodie prosecuturus

tacere vellem, et laborem atque imperitiam
meam silentio coercere: sed ipsa vis nominis ejus
minime me silere permittit: nam nuncupatio vocabuli
ipsius, pectoris nostri urget secreta, silentii
nostri resolvit arcana, et quod dissimulatione reticetur,
admiratione compellitur. Si enim pater Zacharias
cum eum nominavit, vocem recepit [(Luc. I, 64)] ;
quanto magis cum laudamus illum, eloquium promeremur?
et si illius os cum in saeculo nasceretur aperuit;
quanto magis cum pro Christo patitur, ora
nostra fecundat?
2.
Cum enim Zacharias pater ejus propter incredulitatem
nativitatis illius ab angelo Gabriele
silentii esset taciturnitate multatus, et jam diu mutus
verborum dispendio mentis secreta velaret, subito

nato Joanne filio, cum apud proximos esset contentio
quo nomine vocaretur, offeruntur patri tabulae;
ut vocabulum ejus pro suo arbitrio ipse describeret,
et quod sermone non poterat, litteris loqueretur:
tunc mirum in modum acceptis pugillaribus, ut stylum
figeret, linguam resolvit, ac litteras sermone
praevenit, et Joannem non testatus est, sed locutus [(Ibid., 20)] .
3.
Videte igitur sancti Baptistae meritum, vocem
patri reddidit, sacerdoti eloquentiam reparavit. Videte,
inquam, meritum: os quod angelus alligaverat,
Joannes absolvit: quod Gabriel obstruxerat, parvulus
reseravit; quamquam et ipse sit angelus, sicut
scriptum est de eo: Ecce mitto angelum meum ante
faciem tuam [(Malach. IV, 1)]
. Respicite igitur Joannem,
461
quanta vis sit ejus vocabuli, cujus nuncupatio
reddidit muto vocem, patri pietatem, populo
sacerdotem. Prius enim erat tacens lingua, sterilis
filio, privatus officio: at ubi Joannes nascitur, fit
repente pater, propheta, vel pontifex; loquela usum
recipit, prolem affectio suscipit, sacerdotem functio
recognoscit.
4.
Cum ergo tanta vis sit ejus vocabuli, dicturi de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.