PL 17, col. 707

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

et fessa jam corporis membra fecunditatis gratiam
perdidissent, contra impossibilitatem corporis, contra
sterilitatem viscerum, Zachariae precibus Elizabeth
uterus intumescit, et concepit Joannem non
natura, sed gratia. Unde necesse erat sanctum
nasci filium, qui non tam complexibus, quam orationibus
gigneretur.
4.
Minus autem mirari debemus quod tantam
Joannes gratiam in nascendo meruerit; debuit enim
praecursor et praevius Christi aliquid simile habere
nativitati Domini Salvatoris. Siquidem Dominus de
Virgine gignitur, Joannes de sterili procreatur:
ille de adolescentula immaculata depromitur, hic
de vetula jam fessa generatur. Habet ergo et hujus
nativitas aliquid gloriae atque miraculi. Quamvis

enim vilior partus mulieris videatur esse, quam 460
virginis; tamen sicut Mariam suspicimus, quod
Virgo pepererit, ita Elizabeth miramur, quod anicula
procreaverit.
5.
Quod quidem factum mysterium aliquod arbitror
continere, ut Joannes qui veteris Testamenti
figuram gerebat, senis mulierculae frigido jam sanguine
nasceretur: Dominus autem qui regni coelestis
Evangelium praedicaret, ferventis juvenculae flore
progrederetur. Maria enim conscia virginitatis, miratur
fetum visceribus involutum: Elizabeth autem
conscia senectutis, erubescit partu uterum praegravatum;
dicit enim evangelista: Occultabat se
mensibus quinque [(Luc. I, 24)]
.
6.
Illud autem quam mirandum, quod idem Gabriel

archangelus utriusque nativitatis officium repraesentat?
Zachariam solatur incredulum, confidentem
Mariam cohortatur. Ille quia dubitavit, vocem
perdidit: haec quia statim credidit, Verbum salutare
concepit.
7.
Hoc etiam in laudibus Joannis minime tacendum
videtur, quod nondum natus jam prophetat,
et adhuc in materni uteri sinibus constitutus, adventum
Christi, quia voce non poterat, gaudiis confitetur.
Dicit enim Elizabeth ad sanctam Mariam: Simul ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis,
exsultavit in gaudio infans in utero meo
[(Ibid., 44)]
;
exsultat enim Joannes antequam nascatur, et priusquam
mundi oculis habitum recognoscat, jam spiritu

mundi Dominum recognoscit. In quo arbitror propheticam
convenire sententiam, quae dicit: Priusquam
te formarem in utero, novi te; et priusquam
exires de vulva, sanctificavi te [(Jerem. I, 5)]
. Unde
mirari non debemus quod ab Herode in carcere
clausus, Christum semper suis discipulis intimavit;
cum etiam clausus in utero eumdem Dominum
gestibus praedicarit.
SERMO LI. De praerogativa ejusdem S. Joannis Baptistae.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.