PL 17, col. 712
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne
consortium, mereatur et nomen uxoris: praesta
concubinae tuae libertatem et nomen uxoris; ne tu
adulter sis potius, quam maritus.
10.
Sed et ille iter facit Domino christianus, qui
professionis suae exhibet ei fidele servitium, et castitatem
quam promisit, custodit tam mente, quam
corpore. Sunt enim plerique qui singularem vitam
proponentes, singuli esse non possunt, sed quaerunt
sibi contubernia, atque utinam fratrum. Invenisti
christianum monachum, cui cum fratre non convenit,
et libentius ei convenit cum sorore: qui non sequitur
seniorem utilia commonentem, et sequitur adolescentulam
incongrua cachinnantem; ejus etsi sincerum
corpus sit, anima non potest esse sincera.
11.
Sed et ille clericus iter Domino facit, qui secundum
Evangelium vivit, et per omnia obtemperat
sacerdoti; aliquanti enim cum sint minus subditi,
moleste ferunt, cum a senioribus arguuntur. Dicunt:
Graviter irascitur episcopus, patientior esse deberet.
Audi ergo, optime clerice: Sacerdotis exigis patientiam,
et tui non exigis disciplinam? Nescis quia
mihi salutis causa arguere aliquando permissum est,
tibi numquam peccare concessum est? dicit enim
Apostolus: Increpa opportune, importune argue [(I
Tim. IV, 2)]
. Esto ergo in omnibus subditus sacerdoti,
si vis cum esse mansuetum.
SERMO LIII. In natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli.
Huic sermoni nihil omnino inesse deprehendimus Ambrosiani
styli; et quamvis in mss. quibusdam sancti
Antistitis nomine inscribatur, in antiquioribus tamen
nemini tribuitur. Posset forte an veteris auctoris inde
putari, quod numerosae paganorum conversiones dicantur
factae, nisi commodius ad apostolorum praedicationem
hae referrentur.
1.
Natalem beatissimorum apostolorum Petri et
Pauli hodie celebrantes, fratres charissimi, diversis
epulis nos reficere debemus, et tantam festivitatem
magna cum laetitia celebrare. Quis enim talium virorum
solemnitatem non magna cum laetitia debet
celebrare? Quis enim talium virorum solemnitate
non magnos sibi exhibeat apparatus; ut quo plus
expenderit, plus se apostolos confirmet amare?
2.
Verumtamen non opus est proprio sumptu ad
refectionem nostram: nam natali suo sanctus Petrus
ipse nos reficit; est enim omnibus copiis refertum
vas ejus, quod illi de coelo esurienti delatum est.
Igitur qui esurit, sicut Petrus, reficitur ipse cum
Petro. Ut quid ergo praeparemus nobis proprium
prandium, cum apostolico ferculo saginemur? cur
nobis inquiramus terrenas epulas, cum coelestes copias
habeamus? Dicit enim sanctus Lucas in Actibus
apostolorum post orationem esurienti Petro circa
horam sextam aperto coelo vas quoddam splendidum
velut linteum fuisse delatum, in quo erant omnia
quadrupedia et repentia terrae, et volatilia coeli; et