PL 17, col. 713
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne
dixisse Dominum ad eum: Petre, surge: immola, et
manduca [(Act. X, 11 et seq.)]
.
3.
Ecce Petrus, qui dicit alibi: Aurum et argentum
non est mihi [(Act. III, 6)]
; nunc convivii ejus
vasculum splendidius est argento: ut qui propter
Christum argenti speciem refutasset, per Christum
argenti nitore ditaretur. Pransuro igitur Petro desunt
cocorum apparatus, desunt obsequia famulorum: sed
quod est melius, ministeria divina non desunt, et
utiliori commutatione sancto viro, quod deest in
terris, abundat in coelis; ut se reficiat enim Petrus,
non cellarium sollicite reseratur, sed coelum ipsum
protinus aperitur. Legimus in Scripturis sanctum
Eliam in deserto corvis ministrantibus pastum [(III
Reg. XVII, 6)] ; quanto melius Petrus, cui non parvam
escam tetra avis porrigit, sed integrum convivium
multitudo angelica subministrat! 464
4.
Post orationem ergo esurit Petrus [(Act.
X, 10)] . Mirandum cur sanctum virum post orationem
fames sequatur, cum soleat fames oratione depelli,
et esuriens anima non nisi obsecrationibus saginari.
Sed puto Petrum post orationem non cibum esurisse
hominum, sed salutem: nec inedia vexatum esse
corporis, sed inopia credentium laborasse. Cum enim
Judaicus populus perfidus et ingratus, illo praedicante,
Christo non crederet, famem quodammodo
Petrus sui officii sustinebat; famem enim patitur,
qui minime fructum sui laboris assequitur.
5.
In coenaculum igitur ad orationem festinus
ascendit [(Ibid., 9)] . Bene ait in coenaculum ad orationem
ascendisse Petrum; quia omnis sanctus quando
orat, relinquens humilia, vel terrena, in altum mentis
extollitur, et in sublime suspensus rapitur, et cogitatione
sancta coelo vicinus efficitur. Atque ibi esurienti
illi, hoc est, cogitanti in cordis sui sublimiori
loco pro salute Judaici populi, offertur vas diversorum
generum animalibus plenum, velut divinitate dicente
illi: Tu in Judaeos solos esuris, ecce famem
fidei tuae cunctarum gentium diversitate reficio. Nam
utique diversa animalia collecta in uno vasculo, diversarum
gentium congregatio collecta in una Ecclesia
demonstratur: quae Ecclesia in illius vasculo
splendido, dum non habet maculam neque rugam,
lintei nitore resplendet. In qua primum animal Deo
ex gentibus centurio Cornelius immolatur.
6.
De hoc ergo vasculo suo hodie nos reficit Petrus;
cum enim videmus gentilium turbas ad fidem
christianitatis accurrere, simul cum apostolis gratulamur.
Non enim mortui sunt, quorum curamus natalem
hodie: sed renati vivunt plane; quia participes
effecti sunt Christi, qui vita est omnium. Quamvis
enim corpora passione caesa sint, interruptus
tamen non est ordo vivendi; jugiter enim et Deo
gratias agunt, et laudes Salvatori referunt; nisi quod