PL 17, col. 714

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

resoluta membrorum sarcina, magis adhaerent Christo,
sicut ait Paulus apostolus: Dissolvi, et cum Christo
esse, multo melius [(Philip. I, 23)]
. Non ergo dicenda
est mors, qua interveniente, caremus persecutoribus,
et Christo connectimur. Non est plane dicenda mors,
quae Christo mortuum socians, lucrum efficit morientis,
sicut ait beatus Apostolus: Mihi enim vivere
Christus est, et morilucrum [(Ibid., 21)]
. Illa autem vera
est mors, quae etiam viventem hominem peccatorum
morte constringit; quia quamvis vivere videatur,
sceleribus tamen suis morti jam videtur addictus,
sicut ait Apostolus de illa deliciosa vidua: Haec autem
vivens mortua est [(I Tim. V, 6)]
.
SERMO LIV. De neglecta solemnitate beatorum apostolorum Petri et Pauli.

Edit. antiq. et codex Lugd. huic sermoni titulum praefigunt
De Margarita. Non quidem recte, sed multo
pejus Rom. edit. illum inscribit In Festo S. Luciae, etc., cum de sancta illa in toto sermone nullum sit
verbum. Veram igitur inscriptionem e cod. Remig.
restituimus. Quod porro ad auctorem hujus sermonis,
potest quidem hic idem esse, qui et sermonum
42, 43 et 44; sed qui Ambrosio illum arrogabit, is
in Ambrosiana lectione parum versatum se declarabit.
1.
Satis ad correctionem vestram arbitror posse
sufficere, fratres dilecti, quod anteriore Dominica
profecturus, nulla vobis sacrarum litterarum spiritalia
dona largitus sim: sed tantum vos increpans et

arguens pro peccato, sine aliqua praedicationis consolatione
dimiserim. Volui enim vos hoc ipsum intelligere
quam graviter peccaveritis, qui divina eloquia
audire minime meruistis. Haec enim sacerdotum vehemens
et copiosa vindicta est, indignis quibusque
scripturarum coelestium sacramenta non credere:
nec, sicut ait Dominus, dare sanctum canibus, neque
margaritas projicere porcorum pedibus conculcandas [(Matth. VII, 6)]
.
2.
Perdit enim coelestis margaritae gratiam, quisquis
eam foedissimo peccatori circumdare conatur;
gemma enim, sicut ipsi scitis, nisi auro non convenit,
margarita nisi pretiosis monilibus non aptatur.
Estote ergo aurum optimum, 465 estote monile
pretiosum; ut possit in vobis margarita spiritalis includi.

Margarita enim Christus est Dominus, quam
negotiator ille dives in Evangelio, venditis omnibus
rebus suis, emere festinavit; et maluit omnes quas
habebat, saeculi gemmas amittere, tantum ut unam
Christi emeret margaritam [(Matth. XIII, 46)] .
3.
Unde et ego, fratres, pro magnitudine, quod
commiseratis, delicti, nolui vobis pandere Evangelicae
refectionis eloquia; sed magis ingerere animosae
indignationis injuriam, et prius vos verberibus spiritalibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.