PL 17, col. 715

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

emendare, ac sic margaritae ditare muneribus.
Malui, inquam, peccatum vestrum incusando
acriter increpare, quam leniter dissimulando nutrire;
quisquis enim fratrem non arguit peccantem, quodammodo
hortatur ut peccet. Nolo autem putetis
quod non de amore faciam, vos saepius verberando;
filius enim, qui castigatione dignus est, plus amatur,
sicut ait Scriptura sancta: Quem enim diligit Dominus,
corripit: castigat autem omnem filium, quem recipit [(Hebr. XXII, 6)]
.
4.
Dicite enim mihi si non dolendum fuerit hoc
peccatum, sic vos salutis vestrae immemores tunc
fuisse, ut beatissimis apostolis Petro et Paulo honorificentiam
minime reddideritis; cum ipsos esse sciatis
doctores gentium, auctores martyrum, principes

sacerdotum: nec volueritis eorum natalem nobiscum
festivissimum celebrare, atque illi coelesti interesse
convivio, in quo pro martyrum suorum tanta laetitia,
substantiam vitae ipse nobis Dominus ministravit?
Vultis autem scire quantis bonis fraudati fueritis?
Interrogate fratres, qui tunc temporis mecum pariter
adfuerunt, quam refecti a Dominica mensa discesserint,
vel quales secum domum spiritales divitias reportaverint.
5.
Unum scio, quod si quis illa die honoratus aut
dives ob natalem filii sui ad decimum usque milliarium
ad prandium rogavisset, propter accuratas epulas,
et inaequales mensuras absque dubio vos ituros
fuisse. Igitur, fratres, quotiescumque martyrum memoriam
celebramus, praetermissis omnibus saeculi

actibus, sine aliqua dilatione concurrere debemus,
reddere illis honorificentiam, qui nobis salutem profusione
sui sanguinis pepererunt, qui tamquam sacrata
hostia pro nostra propitiatione Domino sunt oblati,
praesertim cum dicat ad sanctos suos omnipotens Deus: Qui vos honorat, me honorat: et qui vos spernit, me
spernit
[(Luc. X, 16)]
. Quisquis ergo honorat martyres,
honorat et Christum: et qui spernit sanctos, spernit
et Dominum.
SERMO LV. In natali SS. Nazarii et Celsi martyrum.
Hic sermo non exstat in edit. Amerb. neque Eras., sed
nec in ullis mss. quos quidem videre nobis licuerit,
reperitur. Ut autem eum Ambrosii non esse quivis
intelligat, cum eo tantum conferenda est Paulini

narratio, qua inventas horum martyrum reliquias describit.
Etenim inventionem illam extremis tantum
sancti Episcopi annis asserit evenisse, cum idem sermo
jam celebri per omnem Ecclesiam eorum festo habitus
fuerit. Colitur ipsorum dies natalis V kal. Augustas:
inventio autem VI idus Maias. De quibus
sanctis consuli etiam potest sanctus Paulinus Carm.
9 in natali S. Felicis.
1.
Etiamsi martyribus regionis extraneae pia votorum
debita redderemus, propriis consulere utilitatibus
et commodis probaremur; nostros enim eos fides

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.