PL 17, col. 716

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

faceret, et remotis quamlibet finibus sperata nobis
patrocinia corrogarent. Studiorum siquidem sunt
hujusmodi suffragia, non locorum, proinde apud domesticos
Dei tantum intercessionis promerueris, quantum
venerationis impenderis. Oportet itaque ut alienos
potius nobis devotio religiosa conciliet, quam
forte proprios a nobis negligentia irreligiosi teporis
alienet.
2.
Agnoscamus, charissimi, circa Ecclesiam nostram
uberiorem divinorum munerum largitatem. Exsultant
felices singularum urbium populi, si unius saltem
martyris reliquiis muniantur: ecce nos populos martyrum
possidemus. Gaudeat terra nostra nutrix coelestium
militum, et tantarum parens fecunda virtutum.
Recte itaque et ex debito a filiis parentis Ecclesiae

horum beatorum martyrum celebrantur insignia; 466
qui illuminantes virtute fidei suae innumerabiles
populos, soli quidem illatam sibi sensere mortem,
sed non soli mortis suae beneficia possederunt. Immensa
enim Dei nostri pietas multiplex ad bonitatem,
et artifex ad salutem, proponens arduam virtutum
palmam, raro appetitore pretiosam, in paucorum
triumphis plurimorum commodis prospicit. Illorum
siquidem merita nostra vult esse suffragia: simulque
dum nobis fidem veram duro martyrii agone commendat;
afflictionem praecedentium instructionem
efficit posterorum.
3.
Quanta est circa nos Dei nostri sollicitudo! Illos
examinat, ut nos erudiat: illos conterit, ut nos acquirat;
eorumque cruciatus nostros vult esse profectus.

Merito ergo eos colimus, qui periculis suis pugnant,
et nostris utilitatibus militant, qui per lucis
vitaeque contemptum edocent nos quantum Deo nostro
debeamus affectum. Noverimus itaque quia non
sine magno discrimine de religionis veritate dubitamus,
quam tantorum sanguine confirmatam videmus.
Magni periculi res est, si post prophetarum oracula,
post apostolorum testimonia, post martyrum vulnera,
veterem fidem quasi novellam discutere praesumas,
et post tam manifestos duces in errore permaneas, et
post morientium sudores otiosa disputatione contendas.
4.
Congratulamur ergo, dilectissimi fratres, magnae
fidei vestrae, per quam dum exsules proflua charitate
suscipitis, etiam incolas paradisi et coeli cives

habere meruistis. Beatum itaque Nazarium martyrem
Christi sancta Mediolanensis Ecclesia licet totum
corpore secum retineat, et mundo tamen totum in
benedictione transmisit. Haec est enim sanctorum
martyrum gloria, quorum etsi per universum mundum
seminetur in cineribus portio, manet tamen integra
in virtutibus plenitudo. Veneramur ergo in
tanto Christi milite fidem nostram; mater namque
martyrii fides catholica est, in qua iste illustris athleta,
sanguine fuso, mortem pro ipsa calcavit. Mater,
inquam, martyrii fides est: veneremur ergo in sanctorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.