PL 17, col. 722

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

quae illum post exitum gratia permaneret. Dicit
sanctus David: Notum fac mihi, Domine, finem
meum, et numerum dierum meorum, et reliqua [(Psal.
XXXVIII, 5)] . Ecce quod Propheta optaverat, Martyr
accepit: notitiam quam ille exorat, iste consequitur;
nisi quod salva fide dixerim, amplius promereatur;
ille enim finem postulat nosse, iste etiam
ultra finem quid futurus esset, agnoscit: ille usque
ad exitum quid desit, ignorat; iste post exitum quid
supersit, addiscit. 470
3.
Volare ergo se in hac die vidit martyr
Eusebius. Sicut scimus, volare non potest, nisi
quod purum, leve, atque subtile est: cujus nec sinceritas
intemperantia retardatur, nec alacritas, nec
velocitas mole gravatur. Gravari autem volatum

dico, non tam mole membrorum, quam pondere
delictorum; unde puto etiam in ipsis avibus ideo
velocius columbam pene prae omnibus volitare,
quod alacritatem innocentia comitetur. Denique
sanctus David cum puritate mentis volare concupisceret,
non alterius animantis, nisi columbae optavit
alas, dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbae,
et volabo, et requiescam [(Psal. LIV, 7)]
? Intelligebat
enim quod ad altiora facilius penetratur simplicitate
mentis, quam levitate pennarum.
4.
Volavit ergo hac die sanctus Eusebius. Aestimemus
jam ejus innocentiam de volatu, et puritatem
ejus de ipsa elatione judicemus; tamquam columba
enim in domo Dei degens, assumpsit spiritales
pennas, et requievit in monte. Et licet ipse de monte

ad montem volare se dixerit: tamen in ipsa translatione
majorem requiem fuisse significo. Quid enim
aliud est de monte ad montem volare, nisi de Salvatoris
gratia ad Patris gloriam properare? Ipsi
enim sunt montes, sicut dicit propheta: Mons de
monte sine manibus concidentium; hoc est, Filius de
Patre, absque ullius creationis accessu.
SERMO LVIII. De sancto Cypriano.
Huic sermoni alius in eumdem Martyrem praemittebatur,
qui in omnibus script. cod. et ant. edit. 72 numerabatur:
in Rom. vero edit. de sanctis 18, quem
nos ut inter Maximianos editum rejecimus. Cum autem
manifestum sit utrumque ab eodem concionatore
fuisse pronuntiatum, utrumque etiam eidem Maximo

tribuendum esse dubium non est.
1.
Ante dies, cum beatissimi martyris Cypriani
celebraremus natalem, suavissime in ejus festivitate
jucundati sumus; quia enim hoc vindemiarum in
tempore passus est, tamquam et nos de vindemia
dulces et varios fructus ex ejus passione collegimus;
impinguavit enim nos, et refecit musto martyrii sui.
Est enim mustum quod reficit et inebriat christianum,
sed ebrietas illa magis sobrium facit; qui enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.