PL 17, col. 721

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

hoc poenale passionis supplicium pertulisse, ut
dum interrogaretur ab Arianis, et se eorum communicare
perfidiae denegasset, scalarum proclivi tractu
supinis pedibus ad imum usque pertraheretur: et
iterum revocatus ad summum, interrogatus denuo
cum eadem respondisset, eadem pateretur, ac frequentem
interrogationem frequenter hujusmodi supplicium
fuerit subsecutum. In qua passione sancti
Eusebii martyris, licet fuerit quassatum caput, elisum
corpus, membra confracta; animus tamen fidei
mansit invictus. Nam quanto plus illum Ariana perfidia
corporaliter lacerabat, tanto magis eum catholica
integritas spiritaliter refovebat.
7.
Quem quidem scalarum ascensum atque descensum
possumus dicere, quem Jacob somnians

prophetavit [(Gen. XXVIII, 12)] : et sicut ille vidit
etiam istas scalas ab imo ad coelestia usque pertingere;
sic quidem per has et Eusebius ascendit ad
coelum, et Ariani ad inferos descenderunt. Unde,
fratres, sanctum Eusebium Machabaeorum martyrum
choro annumerandum puto. Siquidem illi singulis
membris martyrium pertulerint, hic autem totius
corporis passione Dominum sit confessus: nec disparem
eorum esse gratiam, quos etiam dies una in
martyrio copulavit.
SERMO LVII. De Depositione ejusdem sancti Eusebii.
Qui superiorem sermonem Maximo attribuunt, et hunc
quoque eidem putant assignandum. Sed ut memorato
Praesuli is astruatur, et ejus stylum, et cum Maximiano

sermone in Eusebium secundo cognationem
multo validius argumentum esse judicamus.
1.
Depositionem sancti Eusebii hodie celebramus.
Quid est depositio? Non illa utique, quae sepeliendis
in terra membrorum reliquiis clericorum manibus
procuratur: sed illa qua homo vinculis carnalibus
absolutus, liber iturus ad coelum, terrenum
corpus exponit. Ipsa plane est depositio, in qua concupiscere
abjicimus, cessamus delinquere, peccare
desinimus, et totum quidquid saluti est grave, quasi
abjecta sarcina oneris, exponimus. Nam ideo
haec dies pro celebritate maxima procuratur; quia
vere est summa festivitas mortuum esse vitiis, soli
vigere justitiae; unde et depositionis ipsa dies natalis
dicitur, quod delictorum carcere liberati, libertati

nascimur Salvatoris.
2.
Sed videatur sanctus Eusebius cum qua gloria
ad hanc diem depositionis advenerit. Dicitur enim
ante aliquantum temporis exitus sui manifesta revelatione
vidisse se kalendis Augusti de monte ad montem
volare, et prophetia quadam hoc interpretatus
est hac die exiturum se esse de corpore. In quo facto
nescio quid primum sit admirandum, utrum quod
meruit exitus sui finem nosse, an quod scire potuerit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.