PL 17, col. 729
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne
vitae, quia nullius adhuc resurgentis fuerat trita
vestigio. At ubi Dominus resurrexit, nota facta, solea
trita est plurimorum, de quibus sanctus evangelista
ait: Multorum corpora sanctorum surrexerunt
cum eo, et introierunt in sanctam civitatem [(Matth.
XXVII, 52)]
.
3.
Unde cum Dominus in resurrectione sua dixerit: Notas mihi fecisti vias vitae
[(Psal. XI, 15)]
; possumus
et nos jam dicere Domino: Notas fecisti nobis
vias vitae; ipse enim nobis notas fecit vias vitae,
qui nobis semitam manifestavit ad vitam. Notas enim
mihi fecit vias vitae, cum me docuit fidem, misericordiam,
justitiam, castitatem; his enim pervenitur
itineribus ad salutem: et licet nos in resolutione
corporis mortis umbra circumdet, tamen gressus
suos vita non deserit: sed inter ipsas medias inferni
leges incunctanter Christi virtutibus ambulamus.
Unde ait sanctus Propheta: Nam etsi ambulavero in
medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu
mecum es [(Psal. XXII, 4)]
. Quod manifestius Dominus
ait de fideli, dicens: Qui autem credit in me, non morietur
in aeternum [(Joan. XI, 27)]
. Et licet moriatur,
vivet.
4.
Ergo, fratres, cum sanctis martyribus paschae
Domini gloriam conferamus: conferamus, inquam,
et licet melius noverint omnia, tamen nos illis praedicemus
quemadmodum Dominus de sepulcri gremio
resurrexerit ad superos. Illi nobis revelent quo
pacto de inferni profundo remeaverit ad sepulcrum:
notum, inquam, nobis faciant quemadmodum in exanime
jam corpus et frigidum sese calor insinuaverit,
spiritus ingesserit, sanguis infuderit, et gelatas
humore venas pristini vigoris pulsus agitaverit; notum,
inquam, nobis faciant quemadmodum organum
corporis dissipatum in priorem statum nervorum
rursus coaptaverit resoluta compago, et harmoniam
viscerum jam silentem in veterem concentum Spiritus
vivificans animaverit. Sacerdotes ergo praedicent,
quae Salvator post resurrectionem mirabilia gesserit
ad superos: martyres revelent, quanta in ipsa morte
refrigeria operatus sit in defunctis.
475 SERMO LXII. De bellico Tumultu, seu pro communi Martyrum.
Hunc sermonem cum aliis duobus, quorum unum Romani
editores in tom. I Oper. Ambr. collocaverant,
alter vero inter sermones sancti Maximi jam vulgatus
est, hujusce Patris ex aequo esse astruit Mabillonius
noster Tom. I Musei Ital. part. II, pag. 5.
Id certe cum sermonum dictio, tum citata loco indicato
auctoritas Gennadii pulchre confirmat. Caeterum
quod Rom. edit. hunc ipsum sermonem Pro
communi Martyrum inscriptum voluerit, nulla cur
hoc faceret, ratio fuit; proindeque aptius inter sermones