PL 17, col. 730
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne
De Diversis sub eo titulo quem in ant. edit.
ac mss. praefert, in posterum erit locandus.
1.
Movet fortasse vos, fratres, quod tumultus
bellorum et incursiones praeliorum fieri audimus
assidue: et cur nostris temporibus fiant, dilectionem
vestram fortasse plus moveat. Sed haec causa est,
quia quanto magis proximi sumus mundi excidio,
tanto magis regno sumus proximi Salvatoris. Ipse
enim Dominus ait, quod in novissimis diebus: Exsurget
gens adversus gentem, et regnum adversus regnum [(Marc. XIII, 8)]
;
et alibi: Cum videritis bella,
et terrae motus, et fames, scitote quoniam in proximo
est regnum Dei [(Matth. XXIV, 33)] . Ergo vicinitas
ista bellorum vicinum magis nobis Christum esse
demonstrat. Atque ideo venientem adversarium timere
non debeo, quia per haec signa venire potius
intelligo Salvatorem; quamvis enim iste metum incutiat
temporalem, ille tamen salutem deserit sempiternam.
Potens est autem idem Dominus, ut et
hostilem a nobis repellat pavorem, et suam nobis
praesentiam largiatur.
2.
Per hos igitur bellorum tumultus mundi quoddam
significatur excidium; futurum enim judicium
haec inquietudo praecedit. Est autem quoddam
commonitionis indicium Dei, videre quod metuas;
ut possis intelligere plus superesse, quod metuas.
Dum enim cauti sumus ad ea, quae cernimus, cautiores
ad illa efficimur, quae speramus. Vir autem
sapiens his actibus terrenis instruitur, quemadmodum
futuri saeculi debeat declinare judicium; dum
enim perspicit in hac communi perturbatione primores
viros tuitiones in moenibus praeparare, ipse
admonetur quemadmodum in futura eversione mundi
defensionem christianis praeparet animabus. Cernimus
armari civitatis portas, debemus etiam prius in
nobis portas armare justitiae; sunt enim portae
justitiae, de quibus sanctus Propheta dixit: Aperite
mihi portas justitiae, et reliqua [(Psal. CXVII, 19)] .
Tunc autem civitatis porta munita esse poterit, si
prius in nobis portae justitiae muniantur. Caeterum
nihil prodest muros munire propugnaculis, et Deum
provocare peccatis. Illa enim constituitur ferro, saxis
et sudibus: haec armatur misericordia, innocentia,
castitate: illa telorum multitudine custoditur, haec
orationum frequentia defenditur. Et ad plenam tuitionem
urbium portas principum solent signa praecedere:
animarum autem nostrarum portas signum
Salvatoris anticipet.
3.
Ergo, fratres, propter futurum mundi judicium
armis nos coelestibus muniamus, accingamur lorica
fidei, salutis galea protegamur, verbo Dei velut spiritali
gladio defendamur; qui enim his armis instructus
fuerit, nec praesentem perturbationem metuit,