PL 17, col. 731
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne
nec futurum judicium pertimescit [(I Reg. XVII,
50)] . Siquidem sanctus David hac devotione protectus,
Goliam illum fortissimum armatum etiam inermis
occiderit, et virum bellicosum munitionibus undique
circumseptum sola fidei virtute prostraverit.
Cum enim sanctus David non operiretur galea, non
praecingeretur gladio, non lancea uteretur; occidit
autem illum non telo ferreo, sed gladio spiritali.
Quamvis enim inermis oculis hominum videretur,
satis tamen erat gratia divinitatis armatus. Verum
ipse spiritalis gladius non fuit gladius; non enim
gladio Golias, sed lapide prostratus occubuit. Legimus
in Scripturis lapidis vocabulo Christum figuraliter
designari, sicut ait propheta: Lapidem quem
reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli
[(Psal. CXVII, 22)] .
Igitur cum lapide Golias percutitur,
Christi virtute prosternitur. Et in qua tandem
corporis parte percutitur? In fronte scilicet;
gentilis enim et sacrilegus 476 homo ibi percutitur
a Christo, ubi deerat Christus: et ibi infertur ei mortis
exitium, ubi signum salutis non invenitur. Quamvis
enim esset Golias undique armorum protectione
munitus, frons tamen ejus patebat ad mortem; quia
signaculum Salvatoris non gestabat. Atque ideo ibi
perimitur, ubi nudus a Dei gratia reperitur.
4.
Haec autem in figura facta esse nemo est, qui
nesciat. Nam et David armorum indumentis sese
ante praecinxerat [(I Reg. XVII, 39)] : sed cum esset
in iis gravis et impeditus, ita ut ambulare vix posset,
eadem sine cunctatione projecit, significans arma
illa hujus mundi vana et luxuriosa esse opera,
in quibus qui sese permiscere voluerit, tamquam
gravis et gradiendi ad coelum cursum liberum non
habebit. Simul et illud nos docuit, quod non in armis
tantum speranda victoria est, sed in nomine
Salvatoris oranda.
SERMO LXIII. De Servo centurionis in Evangelio in dedicatione Basilicae.
Hic sermo in dedicatione Ecclesiae habitus cognoscitur,
sed praeter stylum ab Ambrosiano abhorrentem, et
Paulini de hac dedicatione silentium, cum neque de
reliquiis illic detectis, neque de sanctis ejusdem Basilicae
patronis quidquam dicatur, hanc consecrationem
ab Ambrosio celebratam non esse abunde patet.
Verum neque a quo Praesule, neque quo loco,
neque quo tempore facta fuerit, hujus sermonis series
prodit.
1.
Legimus in sancto Evangelio, cum centurionis
cujusdam servus, qui erat illi pretiosior, gravi paralysis
aegritudine laboraret, et per seniores Judaeorum
ille centurio rogaret Salvatorem ut ejus doloribus
mederetur ( erat enim, ut ait Scriptura [(Luc. VII,
2 et seq.)] , moriturus ), inter caetera ad majorem commendationis
gratiam seniores Judaeorum dixisse
Domino: Dignum est ut hoc illi praestes; diligit enim
gentem nostram, et Synagogam ipse aedificavit nobis