PL 17, col. 73

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum.
Primum quidem quia credita sunt illis eloquia
Dei. Quamquam multa sint, quae ad honorificentiam
et meritum pertineant seminis Abrahae;
hoc tamen solum aperte memorat, quia maximae
laudis eorum est, ut Legem per quam addiscerent
rectum a perverso distinguere, digni judicarentur
accipere; ut post hoc primum caetera qualia sint, possint
intelligi. Quoniam autem Judaeis carnalibus, id
est, incredulis, nihil proficere testimonium generis
ostendit; ne omnes, id est, et credentes male tractasse
videretur, docet multum utile esse Judaeis credentibus,
quia filii sunt Abrahae. His enim eloquia
Dei sunt credita, dum Legem, quae peccatis hominum
obsoleverat, quasi impune peccaretur apud Deum,
merito Patrum reformatam accipiunt, et populus Dei

vocantur. Aegyptus quoque propter injurias illorum
diversis plagis percutitur: coelesti pane cibantur,
omnibus gentibus terrori sunt, testante hoc Rahab
meretrice: quibus etiam Christus salvator ad sanctificationem
promissus est [(Josue II, 9 et seq.)] . Ideo
ait multum utile Judaeis per omnem modum, quia
filii sint Abrahae: anteponuntur enim gentibus, sed
qui credunt.
[(Vers. 3.)] Quid enim si quidam illorum non crediderunt?
Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
Absit. Non inquit, quia aliqui Judaeorum
credere noluerunt, quae Deus promisit filiis Abrahae,
idcirco praejudicabitur caeteris Judaeis; ne digni dicantur
accipere quod Deus promisit fidelibus: quippe

cum sic facta sit promissio, ut credentibus proficeret.
Igitur non indignatus Deus propter illorum perfidiam,
id est, Judaeorum, dabit reliquis credentibus
vitam aeternam, quam promisit futuram per fidem
Christi; quia qui non crediderunt, ipsi se indignos
fecerunt sine praejudicio caeterorum. His dictis commendat
credentes Judaeos; quia nihil obest eis, quia
multi ex illis credere noluerunt.
[(Vers. 4.)] Est enim Deus verax, omnis autem homo
mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus
tuis, et vincas cum judicaris [(Psal. L, 6)]
. Ut firmaret
quod supra dixit, quod Deus in promissione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.