PL 17, col. 74
Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne
sua fidelis est, et omnis homo mendax; exemplum
propheticum subdidit ex psalmo quinquagesimo,
quo et Deum verbis suis justificari, et hominem mendacem
incredulitatis causa signavit. Utrumque enim
legitur in libro Psalmorum, quia Deus justus et verax
est, et omnis homo mendax [(Psal. LXXXV, 15)] .
Mendacem hominem dicit, dum non credit, quod
promisit Deus; negans enim daturum quod promisit,
mendax est: et dum ipse mendax est, multis ex
causis Deum mendacem pronuntiat, quando promissis
ejus non credit. Igitur omnem hominem mendacem
dicit, qui diffidens est de promissis Dei. Maxime
tamen hoc ad Judaeos pertinet, quorum causam tractat
hoc loco Apostolus, qui videntes Christum, negaverunt
hunc esse, quem promisit Deus; ac per
hoc mendaces pronuntiantur: Deus autem verax
est, qui misit Christum, sicut promisit; et sic vincit
cum judicatur, quia dabit, quod daturus negatur:
cum enim non ei creditur, mendax judicatur. Ille autem
cum 43 dat quod judicatur non daturus, vincit,
ostendens se veracem, illum autem mendacem, qui
non credit verbis ejus. Videbit enim Dei Filium in
majestate, quem negat: videbit et carnis resurrectionem,
et sciet victam esse perfidiam pollicitatione
et veritate Dei. Nam et Christus cum judicatus
est, vicit: inique enim occisus est, et reum fecit diabolum,
quem jam non peccando superaverat, ut secundo
victus amitteret, quos tenebat.
[(Vers. 5 et 6.)] Si autem injustitia nostra Dei justitiam
commendat, quid dicemus? Numquid iniquus
Deus, qui infert iram (secundum hominem dico) absit.
Hoc juxta sensum prophetae David dicit Apostolus:
David autem quando peccaverat in causa Uriae Hethaei [(II Reg. II, 4)] ,
sciens quia promissio peccatoribus
dari non potest, exorat ut justificatio verborum
Dei vincat judicium quo judicantur ii qui peccant [(Psal. L, 6)] ;
et poenitentem reformet sanctificans,
ut det ei quod justis se daturum promisit. Ac per
hoc subjecit: Si autem injustitia nostra Dei justitiam
commendat, etc., id est, si quia nos peccatores sumus,
Deus justificatur; iniquus erit, si vindicet. Nam
si injustitia nostra ei proficeret, sine dubio iniquus