PL 17, col. 734
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne
ait Apostolus: Abundantia fidei, et divitiis simplicitatis [(II Cor. VIII, 2)]
.
Est enim sanctis viris semper dives
ipsa paupertas. Unde credo hos beatos hanc Ecclesiam
non minus orationibus, quam impendiis
fabricasse; sic enim oportebat ut opus Christi precibus
magis cresceret, quam caementis. Totam enim
substantiam et in hujus facturam operis expenderunt,
et ipsis certe nihil deest. Ipsa plane est, sicut
diximus, dives locuplesque paupertas, quae expendit
omnia, et possidet omnia. Sed haec a Deo benedicta
est, sicut illa vidua, de qua dicit Dominus in
Evangelio: Mulier haec vidua pauper plus quam
omnes misit; nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt
in munera Dei, haec autem totum victum suum,
quem habuit, misit.