PL 17, col. 735

Epistolae (Auctor incertus (Ambrosius Mediolanensis)), J. P. Migne

Antequam Agnae virginis martyrium describatur, amor
in eam filii praefecti, ejusque repulsa memoratur.
Hinc adjicitur virginis condemnatio ad lupanar, et
inter miracula divinitus propter eamdem puellam perpetrata
adolescentis in eam depereuntis interitus, atque
ad vitam revocatio. Tum sequitur virginis ob ethnicorum
seditionem condemnatio ad rogum, ejusque
in mediis ignibus illaesae permanentis cruenta caedes.
Mox paganorum in christianos ad Martyris tumulum
orationi instantes furore declarato, nex Emerentianae,
et Constantiae Augustae sanitas restituta, nec non ab
eadem principe templum liberatrici suae aedificatum,
et ipsius cum aliis pluribus virginitatis propositum
enarratur.
AMBROSIUS episcopus servus Christi virginibus sacris.
1.
Diem festum sacratissimae virginis celebremus:
hinc psalmi resonent, inde concrepent lectiones: hinc
populorum turbae laetentur, inde subleventur pauperes
Christi. Omnes ergo gratulemur in Domino, et ad
aedificationem virginum qualiter passa sit Agnes
beatissima, ad memoriam revocemus. Tempore illo
erat quaedam virgo Romae nobilibus orta natalibus,
nomine Agnes, quae certans contra principes et potestates
tenebrarum, tertiodecimo aetatis suae anno
mortem perdidit, et vitam invenit; quia solum vitae
dilexit Auctorem. Infantia quidem computabatur in
annis, sed erat senectus mentis in moribus: corpore
quidem juvencula, sed animo cana. Pulchra facie,
sed pulchrior fide, et elegantior castitate.

2.
Quae dum a scholis reverteretur, a praefecti Urbis
filio adamatur. Cujus parentes cum requisissent,
et invenissent, coeperunt pulchra offerre, et
pulchriora promittere. Denique detulerant secum
pretiosissima ornamenta, quae a beata Agne veluti
quaedam stercora sunt recusata. Unde factum est ut
juvenis majori perurgeretur amoris stimulo, et putans
eam juvenis meliora velle accipere ornamenta,
omnem lapidem pretiosum secum defert, et gloriam:
et per se ipsum, et per amicos, et per notos,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.